Per hos dies in quibus multum dictum est de Gallis eorumque "lege coniecturae innocentiae" et de Germanis eorumque "praecipitibus accusationibus" et de Hispanis eorumque " cucumeribus insontibus ", recordata sum quandam facetam fabellam ab archiepiscopo Hispano Bernardino Gomesio Miede (ca. 1515-1589) in Commentariis de sale conscriptam (Valentiae 1579), in qua primae partes actae sunt a quodam facetiore mireque perarguto parasito cui nomen est Moretus , "sic ab eius colore fusco dictus a Paulo Iouio (1483-1552) , Italo historico elegantissimo, propter insignem illius parasitandi artem inter illustres sui temporis relatus". Quamuis nondum inuenerim ubi exacte relata sit haec historia inter opera Pauli Iouii Nouocomensis quotquot extant omnia , nisi ficta sit, ecce tamen uobis: "Sed hanc quidem multo augustiorem inter proceres et magnates urbis comparari [ Moretus ] solitus erat in conuiuiis, comiter ac sine contumeliae aculeo unic