Quid est S A L ?
Χαίρετε. Ἀλεξάνδρα ὂνομά μοί ἐστιν. En uobis, benigne lector, beneuola lectrix, haec insulsa pagina Latina ab ALEXANDRA RAMOS exarata SAL inscripta, quae spero fore ut sale nigrō nullo condita sint. Cur enim hoc scriptorium apertum est? Quia homines prudentes doctique sunt qui dicant hoc: eum qui Latine et Graece scribit, scripta antiquiorum melius intellegere. Et doctorum verba sequi oportet.