Vota reconvalescentiae trigae
Postquam a quodam conventu Nebrissensi nuper celebrato domum reveni, morbo Covid affecta sum. Quamquam nunc crebro non tussio neque pituita nasi molestissima mihi est neque febricito, adhuc aegroto, nam caput multum mihi dolet. Anna Elissa Radke nudius tertius ad me misit epistolium, quo nuntiabat libri quarti versionem illius seriei ad Ucrainam dedicatae c.t. FUNDA DAVIDIS, iam fere paratam mox in lucem edituram esse. Huius libri tertia et ultima pars redolet dulcem et tenerrimam spem, nam pueri et puellae sunt qui partes primas agunt hoc in magno theatro mundi per vitam simplicem et cottidianam Gregorii et Catharinae, liberorum optimae feminae et doctae magistae Ucrainensis, amicae Annae Elissae carissimae nomine Ludmillae, atque nunc quoque mihi amicae. Huic volumini quarto optima poetria rogavit me praefatiunculam adponere et gratanter feci. Etiam Anna Elissa prooemium poeticum concinavit in quo ea ipsa, Ludmilla et ego quasi ...