Iuuatne Latine discere.. . in Hispania? Libri nonnulli quos per hos dies rimor Cras, die XIII Lunae, scholas tandem Latinas initium faciam. Cum discipulis primi Gradus Humanitatum priora capitula libri c.t."Familia Romana" euoluere pergam necnon alia argumenta de cultu Graeco Latinoque, sicut annis superioribus tractaui. Cum discipulis autem primi Gradus Philologiae Classicae in mente uersor aliter agere. Quae enim scholae mihi nouae ad usum linguae Latinae exercendum fient diebus Martis singulis per duas horas usque ad mensem Maium. Circulus Latinus Gaditanus iam abhinc non solum Mercurialis, sed etiam Martialis. Imago sumpta hinc