Catulli Carmen VIII quinque modis dissimilibus audite: [trimetrus iambicus scazonte (coliambus)] 1. Catulli Carmen VIII audite hic [" ARLT Audio "] Miser Catulle , dēsinās ineptīre, et quod vidēs perīsse perditum dūcās. Fulsēre quondam candidī tibī sōlēs, cum ventitābās quō puella ducēbat amāta nōbīs quantum amābitur nūlla Ibi illā multa cum iocosa fiebant, quae tū volebas nec puella nolebat, fulsēre vērē candidī tibī sōlēs. Nunc iam illa nōn vult: tu quoque impotēns nōlī, nec quae fugit sectare, nec miser vīve, sed obstinātā mente perfer, obdūrā. Valē puella. Iam Catullus obdūrat, nec tē requīret nec rogābit invītam. At tū dolebis, cum rogāberis nūlla. Scelesta, vae tē! quae tibī manet vīta? Quis nunc tē adībit? Cui vidēberis bella? Quem nunc amābis? Cuius esse dīcēris? Quem bāsiābis? Cui labella mordēbis? At tū, Catulle, dēstinātus obdūrā. 2. Catulli Carmen VIII audite hic atque hic in " LATINVM: The Online Latin Course " 3....