Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como interrete

Quid omnia superans hodie uel fortissimum est?

Imagen
     Ecce exemplum "preambuli" uel Priamel  primum quod in Graecia scriptum esse dicitur a poetria Sapphone compositum: οἱ μὲν ἰππήων στρότον οἰ δὲ πέσδων, οἰ δὲ νάων φαῖσ΄ ἐπὶ γᾶν μέλαιναν ἔμμεναι κάλλιστον͵ ἔγω δὲ κῆν΄ ὄτ-  τω τις ἔραται.          En tibi, candide lector, aut tibi, lectrix beneuola, "preambulum" hodiernum quod hodie forte casuque offendi, dum per rete uniuersale nauigabam, a me in sermonem Latinum uersum atque illustratum: Hodiernum "preambulum" quod aiunt Priamel

Haicua aestiua

Imagen
Intra paucos dies, scilicet die XXIII inferiore, ad nouem minutas post quintam a.m. horam peninsularem, initium astronomicum erit autumni, temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno onustum fructibus aduenit nouis, quos spero fore sapore dulciore. Quomodo enim celebrem? Mihi admodum placent momentosa carmina quae Haicua uocantur nescio bene quare, fortasse quod optimum facileque pensum ad linguam Latinam exercendam uideatur, quae discipulis hoc anno academico proponam ad conficienda. Nonnulla Latine pangere aliquando conata sum conscia imperitiae meae arteque carens. Bene intelligo maximi momenti esse regulas formales seruare ideoque, quod ad haicua Latina attinent, quaesiui et repperi quasdam statas regulas quibus talia carmina scribenda sint, si quis quodam in certamine Haicuum Latinorum participare uellet (videatis quaeso "Nova quædam de sodalitate «Harundine»Tertium Nuntiatur Lustrum atque Indicitur Certamen Haicuum Latinorum (2010)" [Th. Deneire], Melissa...

Uno anno post

Imagen
Annus exacte primus agitur, beneuolens lector lectrixue, ex quo scripsi haec uerba : "Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... !" Plurima et uerba et facta mihi fuerunt hunc per annum ultimum, alia optima, alia pessima, sed summatim omnia bona atque maximi momenti ad progrediendum uia Latinitatis uiuae, quod breuiter exprimere conabor. Nouae paginae hoc anno apparuerunt ut illa Expositio Internationalis mense Decembri anni 2008º inita nostro ab amico iuniore grauique Catalano Jaume, "macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte", qui in studia Philologiae Classicae incumbere decreuit. Videbitne eius mutationem ? Vtinam....! Vno mense post, ex Iaponia, pulcherrima "terra solis orientis" uenit, ut Latine ludamus , Irisatus Iocohamiensis, facetus et humanissimus et doctus et primus Iaponicus cuius Latina uerba lego. ...

Retia socialia Interreteque

Imagen
"Quod non sit in interreti non esse in mundo" dicitur! Quamquam mihi magnopere non placent, confiteor, retia socialia quae per Interrete texta sunt, in quendam tamen huiuscemodi situm ingressa sum tantum una magni ponderis causa: filia mea. Pueris puellisque minus quam quattuordecim annos natis haec in retia socialia ingredi non licet, sed falluntur qui hoc credant. Mea filia tredecim annos nata, una cum aliis plurimis pueris, ut notum est (quod est grauius), suam paginam habet in uno horum situum interretialium c.n. FACEBOOK uel TUENTI uel TWITTER uel MYSPACE et ita porro. "Si hostis fortis, ei consociare oportet", ut dictum est Hispanico prouerbio. Qua de causa retibus socialibus Interretis consociaui, ut uiderem quomodo suo munere fungerentur. Cur filiae non uetauerim retibus socialibus uti, fortasse requiratis. Quare filiae uetitura sum id quod intra paucorum mensium spatium licitum erit? Praeterea nonnulla retia intrare permittunt pueris tredecim annos natis....