Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2010

Felicem Annun Nouum MMXI!

Imagen
Carmina Latina de "Anni temporibus" a Florindo Di Monaco scripta 1. Hieme Systema: alcaicum Tarde cadebat nix. Rutilas focus flammas alebat. Candor erat polo. In corde mansit palpitante dextra tuo mea. Nix cadebat... 2. Vere Systema: asclepiadeum Maturas, iuvenes, carpite iam rosas, festes serta decent. Herba vocat gradus. Turtur sub platano concinit abdita. Laetantur tenero flumina gramine. 3. Aestate Systema: asclepiadeum maius Titan urit humum. Pax ubivis. Sicca meridies terrens rura tenet. Crebra gregem protegit arbutus. Ulmus stat viridis, flava seges, rufa papavera. Sero stella venit multa ferens oscula amantibus. 4. Autumno Systema: sapphicum Uva flaccescit, vetulus flet aeger. Nubilat. Spargunt croceum tapete flabra. Ranarum tenuis querella nuntiat umbras. ***

Felicem Christi Natalem!

Imagen
Beluosus imaginem cepit "Quid autem tam idem esse potest quam eiusdem corporis membra? Ab hoc igitur neque seruus est quisquam neque liber neque Barbarus neque Graecus neque uir neque foemina, sed omnes idem in Christo sunt, qui omnia redigit in concordiam". Pax querula dixit

De fine noscendo ab initio

Imagen
Die Veneris superiore coetum cum discipulis Philologiae Classicae celebraui, maxime cum discipulis primi Gradus, ut uerba nonnulla nostris de disciplinis Latinis Graecisque proferam. Primum quidem cum omnibus collocuta sum ut coordinatrix Gradus, deinde ut moderatrix Circuli Latini Gaditani plura dixi eis qui in conclaui manere decreuerunt, id est, omnes. Quamquam tandem circa decem discipulos coetui interfuerunt -nam adesse ceteris non licuit diuersis causis, sed postea ad eos epistulam misi electronicam continentem excerpta eorum quae in coetu dicta sunt-, conuenticulum tamen, quod fere duas horas et dimidiam productum est, omnium studium mouit, mea quidem sententia, maximum. Inter omnia de quibus sermocinati sumus (Hispanice praecipue, ut uera dicam, ex. gr. de Orbergianis libris et de Vniuersitate Kentukiana et de S eminario Philologiae Humanisticae Louaniensi et de Academia Vivarii Novi -ubi tantummodo mares admittuntur-, et de C irculis Latinis et de "blogis...