Haicua hiberna
Hos per dies nihil maximi momenti accidit ad scribendum praeter aliqua noua de linguis classicis, de quibus autem nunc exarare non mihi placet. Alias fortasse. Hodie, lectores lectricesque beneuolentes erga Alexandram, selectionem haicuum affero. Fruimini enim uegetis carminibus Latinis recentioribus exeuntis XX et XXI ineuntis saeculorum, quae dicare aueo binis feminis, alteri cordatissimae, alteri candidissimae, librorum helluonibus ambabus, quibuscum una aut altera commercium epistularum Latinarum habeo. Quare illis? Quia semper earum uerba imaginibus musicaque comitata animum meum magnopere refocilant. Quia altera me dominam translucidam uocat, altera mihi recte inquit saepe uideri memet ipsam damnare ad metalla. En aliqua haicua tankaque hiberna uobis omnibus et maxime Angelo Baetico meaeque Auiculae Columbianae dicata: Aves non novi: volucres verbo tenus hoc sunt in haicu. ............................... [Theodericus Sacrè, Alaudae ephem ., 2005º] Advesparescit. Ingruu...