Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2018

Tempora mutantur et verba in illis!

Imagen
    Hac hebdomade modo delapsa in schola Latina praelegi Martialis duo epigrammata, quorum in altero poeta cum viro colloquitur, altero cum matrona de matrimonio. Si Romanus vir in matrimonium ire et feminam uxorem suam facere volebat, tunc "eam ducebat domum", quod sponsa ad domum sponsi ducebatur per paranymphos et faces praeferebantur, unde faces et taedae saepe pro ipsis nuptiis sumuntur; si autem femina alicuius uxor factura erat, ipsa "ei nubebat",  quia ea erat nupta siue tecta flammeo lutei coloris. Sed vita moresque saepe mutantur, unde homines verba quoque mutant  et locutiones fingunt miras, sicut haec poetae:  Martialis epigramma VIII 12 : Ad Priscum   Vxōrem quārē locuplētem [1]   dūcere [2]   nōlim,       quaeritis? Vxōrī nūbere [3]   nōlo meae. Īnferior mātrōna [4]   suō sit, Prīsce, marītô;       nōn aliter fīunt f ēmina virque parēs [5]   . Martialis epigramma X 69 :   Ad Pollam Custōdēs dās, Polla, virō; nōn accipis ipsa.