Quamquam uesperi carmen quoddam iucundissimum casu offendi et euolui, nunc tamen, ubi horis nocturnis silentioque frui soleo antequam lectum petam, attentius uersus denuo rimor atque uobis, lectores mei fideles, exscribo, quos orator et poeta clarissimus Venetus nomine Andreas Naugerius concinnauit Ad Noctem dicatos. Hoc carmen una cum aliis usque ad numerum fere quinquagesimum "Lusus" poeta uocauit, quia uidelicet animi causa iocique et componuntur et euoluuntur. Poeta igitur Noctem quasi deam sanctamque amantium tutricem precatur, ut amores suos celet atque abscondat. Placet quidem mihi totum carmen, sed maxime paenultimum ultimumque distichon, ubi animo fingo poetam ardentem quasi lucernam, cui liberet tota nocte uigil esse, testibus omnibus longe semotis, ad fruendum amorem dulcis puellae. Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris ...