Entradas

Mostrando entradas de enero, 2021

De candore et nigrore

Imagen
  Aves de caelo candorem prospiciunt atque nigrorem. In quadras fuscas naturā sese condunt:  nives an sales?           Vae tibi, misella Hispania! Iam non solum lues viri coronarii, sed etiam frigora immania in te, terram apricam calidamque, saeviunt. 'Philomenae' nomen casu dederunt turbidae tempestati ei quae nives et imbres et ventos et maris fluctus et maxime aerem gelidum tibi fere inusitatos adtulerunt. Illud nomen femininum, inquam, casu datum est, utpote quod nihil sit cum sancta martyre et virgine Ecclesiae Christianae neque cum Philomela illa mytologiae Graecae in lusciniam mutata. Quippe meteorologiae periti seligere nomina et masculina et feminina eaque alternis vicibus solent, quae prorsus nescio unde sumant, sed si nomina olim ad homines sanctos et martyres referebantur, maxime feminarum, nunc ad viros quosvis et mulieres quaslibet pertinent nulla certa causa electa. Index tempestatum maioris momenti, quae inter annos 2020 et 2021 coorien...

Qualis erit annus novus 2021?

Imagen
     Vix nondum unum diem explevimus ex quo anno nuper delapso valediximus et novum salutem dixi, quem speremus minus horribilem fore, unde annum quidem novum 2021 faustum vobis, lectores candidi, lectrices fideles, et ad omnia, quae recte cupitis, prosperum cum vobis tum ceteris omnibus, quos merito diligitis, precor.     Homines plerique, anno novo ineunte, nova promittere  et bona poscere solemus, ut nos in meliores viros aut feminas mutemur simul atque tempora mutari in melius volumus, ut puta fumum tabacinum derelinquere, corpus cotidie exercere, potiones et cibos salubriores gustare, plura legere scribereque et linguas peregrinas discere aut eas callere et ita porro. Ego autem abhinc fere viginti annis fumum Nicotianum exhaurire desii. Etiam potiones frigidas dulces numquam bibo, quae non mihi placent. Cervisiam malo et vina saporis sicca et potionem Arabicam sine saccharo mediocriter sorbillo.  Magis in dies holeribus vescor atque omnia cum...