Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2011

Anno ueteri ualedicamus concinentes

Imagen
Χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἐν τῷ   νεῷ ἔτει ἀπὸ Ἀλεξάνδρας        Intra paucarum horarum spatium nouus annus incipiet quem spero ultra crisin oeconomicam quam grauiter patimur atque ultra altercationes et asperas et cotidianas quae ubique terrarum nobis subsident, prosperum ac propitium fore omnibus uobis amantibus utriusque linguae, praesertim Latinae. Quamobrem quid melius est quam ueteri anno ualedicere concinentes cum Horatio hoc carmen dulcissimum ( carm . III 9) in quo poeta suauiter altercatur sua cum puella.        De  Amoebaeo carmine  agitur cuius haec lex est, ut "qui posterior dicit, priorem uincat, maius aliquid subiiciendo". Versuum systema est Asclepiadeum quartum , i.e., uersus Glyconicus   quem sequitur uersus Asclepiadeus minor:       Ode porro haec tanti aestimatur a Scaligero , ut eius describere sententiam non pigeat. Sic ait libro VI Poetices  (editio secunda a.1581, p. 880): "Omnes inquam [ scil . Horatii Odae] tantae sunt venustatis,

Quid omnia superans hodie uel fortissimum est?

Imagen
     Ecce exemplum "preambuli" uel Priamel  primum quod in Graecia scriptum esse dicitur a poetria Sapphone compositum: οἱ μὲν ἰππήων στρότον οἰ δὲ πέσδων, οἰ δὲ νάων φαῖσ΄ ἐπὶ γᾶν μέλαιναν ἔμμεναι κάλλιστον͵ ἔγω δὲ κῆν΄ ὄτ-  τω τις ἔραται.          En tibi, candide lector, aut tibi, lectrix beneuola, "preambulum" hodiernum quod hodie forte casuque offendi, dum per rete uniuersale nauigabam, a me in sermonem Latinum uersum atque illustratum: Hodiernum "preambulum" quod aiunt Priamel

De pollice presso uel uerso utroque

Imagen
Imago ab Alberto Montt delineata sumpta hinc   [Verba mutata Latineque uersa sunt a me]         Placent mihi retia uel fora quae dicuntur socialia per Interrete abundantia, sed haud omnia uidelicet: Nam quamquam "homo esse naturā animal sociale" dicitur (uel potius "politicum" apud illum Philosophum, i.e πολιτικὸν ζῶον),  loca tamen ubi homines sese conueniunt, quasi Theatrum Mundi, neque aequalia neque idonea sunt ad sermones serendos. Exempli gratia, forum istum frequentatissimum "Facebook" nuncupatum mihi aliquando displicet utpote strepitosum quasi Circus Maximus atque animos oculosque saepius distrahens in res alienas; alterum autem praefero, illa scilicet quasi silua interretialis ubi auiculae diuersae minurritiones proferunt et suaues et breues.       Abhinc nonnullos dies, uerbi gratia, illo in canoro foro retiali  quidam minurriens  gratulatus est nostro Nemini etiam minurrienti, quippe qui probationem quandam superauisset, sententia u