Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2020

Cassandrae Fidelis oratio de laudibus litterarum

Imagen
       Abhinc fere quindecim diebus magistra Maitea Jiménez Pérez per nuntiolum electronicum me adivit, ut me certiorem faceret de Cassandrae Fidelis quadam oratione casu lecta, quam ea in sermonem Hispanicum nunc vertebat, utpote quae prudentissima ei videretur. Dum ea in studium huius orationis incumbebat, imaginem feminae illius pictam, quam infra videre potestis, invenit statimque mei recordata est, quia hanc imaginem, ut bene scitis, lectores mei candidi lectricesque fideles, in quada pagina retis omnium gentium , in qua ego scribo ut @CASFidelis atque ea ipsa ut @maiteximenez , decem iam annos ipsa usurpo.    Amica enim me rogabat, ut eius interpretationem inspicerem, nisi forte in errorem unum aut alterum incidisset, id quod toto capite libenter adnui, unde diebus post paucis per epistulam electronicam Maitea interpretationem ad me misit una cum textu Latino anno 1636 in lucem edito . Versio a magistra Jiménez pulcherrima primum (nisi fallor) Hispanice facta est, sed edit