Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Vergilius

De femina birotam insiliente (1899)

Imagen
    Amicissimus mihi Jarcius Gadirus carmina duo in libello commentarii, cui index Vox Urbis  est, a. 1899 edita mihi nuper commendavit birotis dicata, utrumque a poeta Italo et scriptore et  Scholarum Piarum Praeposito Generali nomine Mauro Ricci scriptum. Quorum alterum maximum studium meum excitavit, quod plane Latineque illustrabat quomodo illo tempore feminae audaces pugnarent pro sua libertate iuribusque.        Birotas gubernare periculosum eis tunc fiebat, utpote quae non solum risus et despectum moverent (vv. 9-14) sed etiam insulsas contumelias acciperent atque etiam ipsae pulsarentur aut lapidibus verberarentur, quod poeta videlicet silet. Sed periculosius graviusque his mulieribus audacibus quam birotas veloces insilire erant vestes eae quae eis induendae erant.  Animo fingite quam difficilius mulieribus esset birotis vehi, si castulis magni ponderis longis vestiri fulmentisque altiusculis calceari deberent!      ...

De periculo publico recentissime edicto usque ad Lemuria

Imagen
    Facetiam nubeculatam adposui hanc coniugi dedicatam eisque qui in nosocomiis opus faciunt, maxime in 'Aede Indesinenter Curandi' vel AIC (Hispanice UCI ), et virus coronarium cottidie oppugnant. Facetia nubeculata  hinc  sumpta _____________ * Sententia q.e. "Nḗ prŏpĕrḗs, ārcḗt quǣ frī́gūs, pṓnĕrĕ vḗstem" adagium Latinum recentissimum est, nisi fallor, cuius originem prorsus ignoro, sed idem valere videtur eius quod Hispanice " Hasta el cuarenta de mayo no te quites el sayo ", Italice " Maggio, adagio ", Anglice " Cast ne'er a clout till May be out "  dicitur.           Heri magistratus nostrates periculum publicum edixerunt, quo noctu cives domibus exire vetantur, quia virus coronarium adhuc viget, in Hispania magis in dies gliscit et grassatur per totam Europam orbemque terrarum. Praeses noster Petrus Sanctius nuntiavit periculum publicum hoc producturum esse usque ad diem IX mensis Maii proximi , scilicet a.d. VII Id. Mai. ve...

De auctore cuiusdam Epigrammatis in Plinii et Hermolai laudem

Imagen
     Epigramma ad Historiae Naturalis  Plinianum lectorem traditum est in editionibus Venetis annorum 1497 et 1499 ex Hermolai Barbari Castigationibus ab Iohanne Baptista Palmario diligentissime recognitis, quod studium meum excitavit maximum. Prior editio, scilicet, anni 1497, per Bernardinum Benalium impressa est, posterior anni 1499 per Ioannem Aluisium de Varisio Mediolanensem. In aversa pagina imprimitur Epistola sub titulo Nobilissimo Iuueni Conssalo Ruitio Delauega et Mendoza, Laurentii Suaris de Figueroa et Mendoza Hispaniarum Regis ad principem et Senatum Venetum Legati filio, Io. Baptista Palmarius . Sequitur eiusdem Palmarii Praefatio, quam excipit Epigramma in Plinii et Hermolai laudem. In utraque editione epigramma in folio [a ii v] continetur: (Venetiis 1497 = V 1 ) ( Venetiis 1499 = V 2 )   Epigramma hoc, cuius auctoris nomen inditum non est, aliquot annis post apparet in fronte editionis quoque Venetae anno 1525 editae, in qua...

De garrientibus Viuesianis

Imagen
     Dies aestiui occasionem praebent optimam ad legendum sine maximi momenti curis caput circumsedentibus. Quamobrem ex bibliotheca Gaditana libros mutuata sum nonnullos, inter quos Colloquia selegi Ludouici Viuis Valentini, quorum  heri euoluere coepi unum lepidissimum. Ecce initium:  GARRIENTES NVGO  GRACCVLVS  TVRDVS  BAMBALIO  OBSERVATOR NVG . Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in saxo illo, modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad hunc parietem egregie Soli ostentum. Quam grandis truncus, et cui usui?  TVRD . Vt nos hic sedeamus. NVG . Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus. TVRD . Quales sunt in India. GRAC . Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis? TVRD . Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris, sed dabo tibi auctorem meum. Plinius scribit, "in India arbores crescere ad eam altitudinem, quae non possit i...

De cena alba mensi Augusti salutem dicente

Imagen
Cena alba       Tandem aliquando mensis Iulius in finem peruenit, cuius unus et triginta dies mihi uisi sunt uel longissimi omnium priorum mensium huius anni (usque saltem ad diem hodiernum). Heri quidem diebus feriatis atque aestiuis frui coepi, cuius primum diem celebraui inde ab horis matutinis usque ad uespertinas aprica et placida apud litus librum optimum legens, horis autem nocturnis cenae albae interfuimus una cum amicis, ut mos est apud nos socios cuiusdam loci oppidani, ubi Kalendis Augustis nos conuenimus colore albo induti ad cenam lautissimam sumendam et ad concentus musicos audiendos et ad iucunde atque molliter saltandum, scilicet quod conuiuium illud splendide ornatum sub candidissimo Lunae lumine et super mollissimam herbam et inter uirides arbores palmas celebratum est. Quam cenam ergo albam omen fore spero placidae aestatis otii meritissimi plenae.       Mensis autem Iulius, inquam, uel negotiosissimus omnium fuit. Nam non solum re...

Bonum omen fati

     Prima epistula noui anni MMXV, quam recepi, Latine scripta atque humanitatis plenissima est. Quod fortasse nihil aliud significet nisi amici mihi sint eique cari, sed animo fingere malo hoc quoque esse bonum omen fati:        "Dulcissime tua, cara Sandra, mihi afficiunt humanissima verba.        Dixisse Vergilium illud ex memoria crediderim: Omnia fert aetas, animum quoque . At sunt in nepotibus (qui ei certe defuerunt) fundamenta firmissima nobis, ut illud, quod aetatis gravitate fertur, aetatis redeuntis gaudio restituatur: animus tener et iucundus.        Toto corde exopto, Sandra, ut hic annus res novas et meritas tibi tuisque afferat".

Septem iam annos

Imagen
        Saepe superioribus his annis, cum per Rete omnium gentium nauigauissem, necesse mihi fuit Scyllas callide effugere, Charybdes sollerter cauere, maxime utpote quae nauarcha sim inermis et paene solitaria maria pistrium et beluarum marinarum et archipiratarum scatentia ingressa, sed fatendum est nonnumquam nauitis inopinatis obuiam fuisse eisque gratissimis, qui fiduciam reddunt itineris per Rete Vniuersale.              Abhinc enim paucas hebdomades casu offendi -quadam in pagina nefanda- nomen cuiusdam poetae, cuius carmina Latina mihi cordi admodum sunt, non tantum quod uiuida optimaque mihi esse uidentur, sed etiam quod rarius est inuenire poetas Latine concinnantes nostris diebus, multo rarius si poeta est mulier.                  Etenim Annae E. Radke carmina, quorum exemplar nouissimum Finis amorum inscriptum huius Scriptorii   pegmata iam honestat, me ita delectan...

¿Faustum? annum nouum MMXIV: altera pars

Imagen
[Prima pars heri in lucem edita] Imago descripta hoc in loco         Faustum felicem fortunatum annum MMXIV uobis imo ex corde precor omnibus, candidis lectoribus lectricibusque beneuolentibus necnon nauitis, quibus uita nulla fragilior, saeuis ab undis proiectis, qui propter fortunam casusque aut stultitiam siue alienam siue propriam coacti sitis errare quasi alteri Ὀδυσσεῖς per salum procellosum piratarum multitudine atque cantibus Sirenarum abundans Retis Vniuersalis.           Vtinam anno continenti optata desideria propositaque uestra, nisi omnia, saltem nonnulla perficientur et optime uertantur. *** [Altera pars hodie in lucem edita]        Nescio imperita insciaque rerum electronicarum atque interretialium quae sit causa, sed commentarius ille heri in lucem editus, cui titulus erat "Faustum annum nouum MMXIV" , radicitus sublatus est atque euanuit totus, dum ego ipsa responsum dare conabar ...

De antiquissimo cultu auaritiae artium (de quodam loco Pliniano apud Matamorum et Sigaeam)

      Studium mouet meum hic locus Naturalis Historiae (XIV 5-7), in quo cultus improbatur   auaritiae pro liberalibus artibus, cuius lectionem commendo attentam uobis, lectores candidi, lectrices ingenuae, omnibus uidelicet, quibus non deterret quarundam rerum humilitas atque cordi sunt studia humanitatis:     Nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et auaritiae tantum artes coluntur . Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera uitae.    Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potent...

De uiatoribus uoluptariis

Imagen
      Leuiter disceptabamus abhinc aliquot dies in quodam foro Retis Vniuersalis de uoce q.e. apud nos "turistas", quos quidam appellauit "periegetas", eos nempe "qui ex sua patria in alias videndi et oblectandi causa iter faciunt". Cui autem ego respondit eos, quos ille describeret, appellari solere " uiatores uoluptarios ". Quod me recte dicere ille arguit, sed ipse malebat uno uerbo uti eoque, ut uidetur, Graeco. At ὁ περιηγητής est, nisi fallor, quidam itineris ductor aut dux uel etiam locorum descriptor, unde si quis esset qui mallet uno uerbo uti eoque Graeco ad uiatores tales uoluptarios describendos, legat quoque Ciceronem, qui uoce usus est q.e.  φιλοθέωρος . At genus uiatorum uoluptariorum siue philotheorum , qui ex patria in alias gentes spectandi gratia et animi causa itinera faciunt, uarium quidem est, ut mea opinio fert, atque haud omnes "turistae" sunt tales, quales nouas terras nouaque loca semper uisere cupiunt stud...

Vbi sol Caelum aestiua luce reclusit

Imagen
      Heri epistolium accepi optimum nuntium continens, utpote quo me certiorem faceret numerum participum in proximo Cursu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi mense Augusto exeunte celebraturo, usque ad numerum 80um ascendisse, quem iam certe hunc clausum habetur. Ecce Cursus huius praeconium:        Cum uideremus multa et diuersa seminaria in Europa et America esse, in quibus Latinitas uiua coleretur, desiderabamus conciuibus Hispanis in propinquo esse Latinum seminarium. Itaque Hispanis aliisque Latinitatem Viuam amantibus Cursum aestiuum quotannis Matriti instituere decreuimus. Quare praebemus: Consilio Scientifico fauente, Consociatione CulturaClasica.com cooperante, Circulo Latino Matritensi et aliis Circulis Latinis Hispaniae adiuuantibus, a situ retiali AcademiaLatina.org incohatum et institutum: Pergatis legere hic       Gaudendum quidem est nobis omnibus Latinae linguae amantibus pro successu ...

De gente tantum uiuente halitu et odore

Imagen
   Latine exstat locutio mira atque rara quae est 'uesci aura' uel 'uesci auris uitalibus' sensu 'uiuendi' usurpata a poetis Vergilio ac Lucretio , quod tamen mirandum non esset, utpote quibus atque pictoribus quidlibet audendi semper fuerit aequa potestas: Maro quidem concinauit uersus hos:  'quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris" et 'superatne et uescitur aura ?' Atque etiam poeta qui  De rerum natura  cecinit, uersum panxit uerbis his: 'uides uesci uitalibus auris '      Maurus Seruius Honoratus, in Vergilii Aeneidos libros  explanauit locutionem per Plinium nostrum, cuius opusculum grammaticum de 'Dubio sermone', proh dolor, desideramus: si vescitur aura vescor illa re, ut alibi "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis". nec nos decipiat quod dicit Plinius* , ut elocutiones ex similibus formemus; na...

De superbis debellandis

Imagen
Parcere subiectis et debellare superbos  (Verg.  Aen . 6, 853) "Volverán en su forma verdadera / cuando vieren con presta diligencia / derribar los soberbios levantados, /y alzar a los humildes abatidos  / por mano poderosa para hacerlo." Cervantes, Coloquio de los perros. Imago mutuata hinc        Omnes homines qui in litteras Humaniores incumbunt et Musas politiores frequentant, et bonos agendi et peritos dicendi atque inde ciues honestos de Re Publica bene meritos reddi dicitur. Sed haec sententia, ut mea opinio fert, haud omnino uera est. Multis enim obuiam iui per decursum uitae qui, quo peritiores studiorum Artis Humanitatumque esse palam dicebantur, eo magis superbiae atque uanae eloquentiae, minus modestiae atque sermoni ueri prae se ferebant, quod puto minime fieri debere eis qui reuera conditi essent salibus Musarum.       Homines contra offendi qui etiamsi numero multo minores, sed magis callentes ...

Tu regere imperio fluctus, Hispane, memento

Imagen
Die Saturni superiore cum familia amicisque nonnullis  Museum Nauale ac Pantheon Marinorum Illustrium  quae quidem meo in oppidulo sunt, uisitaui. Multa studium meum excitauerunt et multa didici, de historia scilicet Europae et praecipue Hispaniae deque eius proeliis naualibus (iuuenis Panthei dux linguae Latinae antiquus discipulus erat salsissimus, qui multum risum nobis mouit!). Nesciebam enim tantas res gestas fuisse parua in  paene insula ubi habito, "Villa Regia" a die 27 mensis Nouembris an. 1813, nuncupata uidelicet Diuus Ferdinandus (uulgo "San Fernando") in memoria regis Hispaniae Ferdinandi nomine VII atque in honore fortitudinis incolarum aduersus exercitum Francogallicum inter " Bellum  pro libertate Hispanica tuenda " annis 1808-1814, "villa" autem olim nota pulchriore nomine "Insula Legionensis" (i.e. " Isla de León "), quippe quod dicatur has terras fere insulares perillustrem familiam Pontium Legionensem (...