De quodam instrumento salinario apud Cassiodorum
Versio Hispanica. Cylindrus salinarius De sale mihi multum placet, ut bene scitis, lectores candidi, in operibus antiquis notitias quaerere evolvereque, quia, ut dici solet, in salis uno grano universum totum conditur, unde orbem terrarum oculis sic peragrans admodum delector. Condimentum hoc ab Homero et Platone et Plutarcho aliisque auctoribus antiquis "divinum" exsitimatum est, sed sunt alii qui etiam salem nomine "auri candidi" appellaverunt. Originem tamen huius locutionis numquam inveni, etiamsi multum quaesivi. Forte fortuna abhinc paucis diebus epistulam quandam offendi a Cassiodoro Senatore illo Vivariensi inter annos 537 et 538 exaratam, in qua primum invenio salem cum auro vel potius prae auro cariorem habitum. Epistula tota ea in qua Cassiodorus iubet ut tribuni maritimi naves parent ad vinum et oleum ex Istria provincia Ravennam devehenda, atque etiam tum de navigatione et nautarum labore, praecipue in salinis exercendis, diss