Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2021

De salsedine Gaditana

Imagen
        Hodie dies natalis huius Scriptorii insulsi est (XIV annos natum est!), quamobrem celebrare duobus modis diversis statui, scilicet primum scribendo de sale, quod elementum praecipuum et primarium, cuius causa hoc Scriptorium Academicum Latinum natum atque conditum est; deinde vobis commendando alteram pagellam Sali dedicatam, quam abhinc multos annos aperui et quamquam fere derelicta erat, denuo currit novis calcaribus additis. Nunc enim duae pagellae exstant, Latina altera, Hispanica altera, quibus auctrix Gaditana sperat fore ut lectores lectricesque fideles gliscant et praesertim ut illius auri candidi divinique condimenti gratiā nos ipsos noscere atque vitam degere humaniorem discamus.   S. Viniegra Gaditanus pinxit *  ca. an. 1898     Qui etenim Gadibus, terra Hispaniae maxime meridionali atque antiquissima provincia Romana, necnon in propinqua Insula Legionensi versamur, gratiam atque leporem ad salem statim referre semper solemus.        Quis nostrum non saepe dixit v

De particulis noxiis

Imagen
    Hodie, dum fabulae cinematographicae, cui titulus erat "De particulis rerum minutis" [Anglice "The little things", Hispanice "Pequeños detalles"] summarium spectabam, in eius calce sententiam audivi hanc quae est:     "Quae te capiunt, quae tibi magis nocent, particulae rerum minutae sunt vel potius minutissimae".   Verissima est, sed post verbum "nocendi" ego addidissem: "...et in corpore et in animo...".