Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Hispania

Nescit amans imperitare sibi

Imagen
    His mensibus et lapsis et continentibus  negotiis plurimis sepulta sum atque esse pergam: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus, magnus conventus omnium gentium Alcagnitii ad Magistrum dedicatus una cum sodalibus Gaditanis parandus, scholae moderandae, cura matri ferenda... Volo autem nunc et breviter exarare in hoc insulso scriptorio aliquid quod super caput volitat quasi nigra nubecula.        Seneca ille iunior in una Epistularum Moralium ad Lucilium  clamabat: "O quam magnis homines tenentur erroribus qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant si multas [pro] milite provincias obtinent et novas veteribus adiungunt, ignari quod sit illud ingens parque dis regnum: imperare sibi maximum imperium est ".         Philosophus ille declarat esse maximi momenti eis, qui aliis imperare cupiunt, adfectus proprios cupidinesque potius habere in potestate quam omnia. Aliquid simile...

Epitaphium Didaci Garsiae de Paredes "Herculis Hispani" appellati

Imagen
 Tandem aliquando convalui viro Covid affecta et meliorem me habeo post multos dies ex capite laborans. Magis in dies vires accipio renovatas ideoque ad hoc scriptorium insulsum redeo novis commentariis, qui autem imagines describunt antiquas ope lucis expressas, cum iter  feci iucundum mense Septembri anni 2023 in Turgalium oppidum (vulgo Trujillo).        In Sanctae Mariae Ecclesia Maiore hius oppidi hoc epitaphium clarissimi Didaci Garsiae de Paredes (1468-1533), qui "Hercules Hispanus" appellatur, forte inveni, quod vobsicum, fideles lectrices, candidi lectores, ut mos est mihi, compartiri volo:        Inscriptionem facilem lectu non fuit, nihilominus vobis lectionem offero hanc, e qua si in aliqua parte disentitis, dicatis mihi: DIDACO GARSIAE DE PAREDES, NOBILI HISPANO, CAROLI QVINTI IMPERATORIS MILITVM PRÆFECTO, QVI AB INEVNTE ÆTATE IN MILITIA CASTRISQVE SVMMA CVM LAVDE ET INTEGRITATE HONESTISSIMVS SE EXERCVIT FORTITVDINE, ANIMI ...

De clade Hispanica quae evitari potuit

Imagen
     Clades et calamitas modo subitoque in nostram patriam advenerunt Hispaniam. Causa fuit quaedam aeris frigidi perturbatio DANA litteris compendiariis apud nos nuncupata, quae Hispanice “ D epresión A islada en N iveles A ltos” sibi vult, id est, depressio aeris frigidi in maxima altitudine semota.       Perturbatio haec vulgo ‘gutta frigida’ appellata est. In Hispania apparet cum aer gelidus ex regionibus summis Europae Occidentalis lente et pedetemptim progreditur et descendit, atque ubi primum aerem calidiorem et humidum maris Mediterranei collidit, caeli et aquarum intemperiem generat et procellas et inundationes.     His diebus nuper elapsis urceatim pluit et tempestates pluvias largas civerunt. Deo gratias in meo oppidulo Gaditano imbres non multum saevierunt in nos atque familia salva est. Veruntamen multi homines mortui sunt (usque ad diem hodiernum plus quam ducenti), multi adhuc quaeruntur, multae civitates rabidis aquis vastata...

De concordia

Imagen
CONCORDIA RES PARVAE CRESCVNT        Felicia omina accipere multa soleo inter ferias Natalicias, omnia hoc anno per cursum electronicum, nulla autem manu scripta et per tabellarios missa, quod non sibi uult has litteras esse frigidiores ac minus iucundas quam illas chartaceas olim mihi usitatiores, tantummodo id significat tempora mutari, unde nunc propter hoc nouum genus commercii epistularum facilius est litteras euoluere ex quauis parte Hispaniae orbisque terrarum receptas, sicut eas quas ex sodali Vasconica aut ex professore Russico aut ex amica Columbiana accepi iucundas lectu. Quarum omnium heri in mentem uenit meam epistula a quodam magistro Gaditano abhinc nouem diebus missa, quae una cum omine felice fausto fortunatoque ad annum nouum exoptato distichon ab eo ipso quondam  composito continebat 'de concordia paceque' (nam die uno post illum quo epistulam ipse ad nos misit, Hispani suffragia ferebamus, quae dissensiones ciuiles praenuntiare uideba...

De afflatu poetico

Imagen
Greca prefatiuncula   [ 2055-2056 ]    Mensis October finem capit et scriptorii ianuam aperio diu clausam. Quippe mensis nimis negotiosus progressus est indeque difficile fuit mihi haud expeditae pedes ducere in hunc locum atque aliquid placide scribere mente plurimis curis occupata. Etiam confitendum est mihi magis in dies difficile esse aliquid hoc in scriptorio exarare. Nuntii enim noui de Latinitate non abundant, immo magistri discipulique minus in dies studio usuque linguae Latinae excitari uidentur. Tempus quidem fugit insulsum, nonnumquam autem mica salis conditum.       Hoc mense solum unumque granulum salis, quod degustaui, magnus conuentus fuit, quem quinto quoque anno Alcagnitii siue in Angulo illo qui dicitur Aragonum celebramus, ubi quidem multas orationes acroasesque eruditas auscultaui et sapidos sermones cum collegis discipulisque contuli necnon uerbum unum et alterum cum professoribus clarissimis mutuata sum. Libros multos quoque pala...

De modo compescendae sitis

Imagen
Caesar Carolus V Pontifici Paulo III Tunetum urbem captam nuntiat a. 1535      Dum acroasim parabam proximam, quam mense Maio faciam in quodam colloquio Lusitanico DIAITA inscripto (animo fingite, lectores mei fideles, quid sit argumentum), forte uel casu fontem inueni primarium cuiusdam fabulae de Caesare Carolo huius nominis Quinto, quam Gomesius Miedes enarrauit suis in Commentariis de sale et cuius originem inuenire non potui, quando in studium eorum incumbebam multos abhinc annos. Episcopus quidem Valentinus illis in commentariis quandam salis facultatem retulit compescendi famem et sitim, si granum salis sub lingua contineretur.       Facultas haec salis nostris temporibus adhuc uigere uidetur, sicut in imaginibus infra appositis comprobare potestis, ubi Ioachimus Sabina, cantator Hispanus clarissimus, interrogatus cur uasculum salis in scaenam secum afferret et granum sub lingua contineret, rem respondit hanc permiram: "quia ui salis lingua...

Num tempora mutantur?

Imagen
    Hodie plerique homines de Amore et loquuntur et scribunt. Ego autem de aliis argumentis insulsioribus mecum uoluere malo. Cur sic agis, Alexandra? Quia equidem uolo. Vix intra spatium unius mensis noua comitia celebrabuntur mea in pulchra regione Baetica. Quid noui sub sole? Fere nihil nisi quaedam res inusitata atque inaudita inter candidatos quattuor factionum politicarum, quae colores a ciuibus Baeticis dilectos induere conentur. Quare id faciant, fortasse requiritis. Attente inspiciatis quaeso, lectores candidi, imaginem hanc: Susana Díaz Hispalensis (PSOE)        Ioannes M. Moreno Barcinonensis (PP)    Antonius Maíllo Cordubensis (IU)  Thersa Rodríguez (Podemos)     Et nunc illam nouissimam conferatis cum hac abhinc tres annos descripta: Iospehus A. Griñán (PSOE), Xaverius Arenas (PP), Diidacus Valderas (IU). Victores Comitiorum anno 2012. Fotos EFE    et cum hac: Quam factionem politicam ciues ...