Decem bona argumenta
Librum nuper emi in taberna oppidana tamquam munusculum Natalicium mihi ipsi donatum, cui titulus est Quidni lingua Latina ? Decem bona argumenta (Barcinone 2014 ), auctore Friderico Maier , professore emerito in Vniuersitate Studiorum Berolinensi "Humboldt" nuncupata. Versionem uidelicet Hispanicam emi libri illius, cuius editio princeps Theodisce prodita est Warum Latein? Zehn gute Gründe inscripta (Stutgardiae a. 2008 ; ibidem altera ed. a. 2014 ). Auctor quidem opinionem plane et breuiter exponit suam de argumentis quae linguam Latinam -quam "mortuam" existimat, id est "immutabilem" (p. 12)- faciunt disciplinam praecipuam in hodierno Gymnasio Europaeo. In conspectu autem fere quinquaginta operum, quae in calce libri (pp. 119-129) auctor lectori suggerit ab se ipso rimata, nullum inuenio opus alio sermone scriptum quam Theodisce, excepto commentario diurnario Anglice uno , nihil autem...