Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Orbergius

Progymnasmata et acroases ad memoriam Iohannis Ørbergii

Imagen
     Quamquam tempora haec difficilia et pessima omnibus sunt propter morbum quodam viro pestilentissimo COVID19 nuncupato hominibus totius orbis adlatum, hebdomas nuper delapsa tamen læta fuit, quippe quod dies Lunae vicesimus primus, nobis candidissimo calculo notandus, celebraverimus cum dies Romae conditae, tum maxime annum centesimum ex quo natus est magister Iohannes Ørbergius , vir admiratione dignissimus, quem mihi dono quodam audire, videre, complecti contigit, quando ipse nos Gaditanos in Facultate Philosophica et Litteraria visit  die quinto mensis Aprilis anno bismillesimo quinto.     Ecce vobis in imagine verba eius manu scripta in libris, quos ipse illo die ad nostram bibliothecam Academicam donum dedit et donavit:        In Universitate Hispanica quidem me philologam linguae Latinae profiteor atque Baetica sum, sicut Antonius ille Nebrissensis, qui officinam Latinitatis, Romam redolentem, apud nos barbaros aperu...

Dono dedit dedicauit

Imagen
  Hodie mane dum per andrones bibliothecae academicae ambulabam quaedam lexica quaerens, casu annotationes has manu scriptas, quas nunc hoc in scriptorio uobiscum compartiri uolo, offendi, et casu inquam offendi, quoniam libri, qui annotationes has inopinatas continent, in forulis domesticis mihi in promptu sunt, ideoque alii erant libelli quos ipsa quaerebam. Sed ubi primum oculi mei eos uiderunt, manus uitare non potuerunt sumere unum (uaria quidem exemplaria eiusdem editionis in pegmatibus exstabant) et illum ipsum quod tenui, scriptum occultabat hoc prima in pagina:      Exemplaria sunt, ut uidere potestis, duo seriei librorum "Lingua Latina per se illustrata" nuncupatae, cuius partes prima atque altera quibus indices sunt "Familia Romana" et "Roma Aeterna", condunt uerba ab ipso Ioanne Ørberg manu scripta anno 2005º, ubi Facultatem Philosophiae et Litterarum Vniuersitatis Gaditanae uisitauit mense Aprile: " Ørberg Gaditanos visit ...

In memoriam Iohannis Orberg

Amica Colombiana meam in mentem affert memoriam Iohannis Orberg , qui de uita decessit abhinc duos annos, quamquam nobis opus reliquit  pulcherrimum in aeternum.

De paedagogia speciali

Imagen
Ad Georgium Nonnullos abhinc dies symbolam a Nicolao Sallmann scriptam iterum legi "De duobus generibus Latinitatis hodiernis" [ Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, pp. 231-240], cuius prior pars tractat sermonis cottidiani et Latinitatis Ciceronianae classicae formam atque altera pars est de sermone Latino hodie docendo et discendo et adhibendo, i. e. de libertate loquendi. Quamuis multa illic scripta studium excitauerint meum, nunc tamen mentionem praecipuam facere uolo uerborum horum:  "Iam alteram (breviorem) partem orationis assecuti sumus, i. e. ad methodum docendi et discendi. Non loquor de scholis lyceis gymnasiis universitatibus , quibus opus est paedagogia speciali , quippe cum instituant alumnos plus minusve invitos, quos oportet methodis commodis et suavibus allicere ad litteras Latinas . Mea interest amatorum, qui desiderio Latino impulsi suo Marte accedunt ad sermonem Latin...

Conuentus Emeritensis: Imagines

Optimos homines noui, feminas uirosque. Optima reuera omnia, praeter photographemata quae pleraque haud nitida a me, pessima imaginibus luce exprimendis artifice, capta sunt. Dum aliquantulum acquiesco et de omnibus quae ante et inter et post conuentum Emeritensem acciderunt, cogito, en uobis, beneuolentes lectores, imagines photographicae nonnullae (multae desunt, bene scio, -maxime Domus Baebiae Saguntinae , cuius laborem magni facio- ideoque ueniam peto). Spero fore ut hae paucae uobis cordi sint: Ceterum, imaginem amicorum optimorum Hispanorum, Iosephi Rojas et Pauli Villaoslada et Roderici Portela , cum Aloisio Miraglia Latine colloquendo inter uestigia Romana Emeritae Augustae tamquam monumentum perpetuum seruare auebam superba, dum cum Ansgario Legionensi ambulabam, sed... imperitissima rerum photographicarum pessime eam cepi: nam pelliculae globulum perperam pressi. Quamobrem per duas secundas tantummodo producitur: Si plures melioresque imagines inspicere auetis, pr...

Iosephi Mariae Magistri Progymnasma Iohanni Orbergio sacrum

Imagen
Culturaclasica.com 13/04/2010 Progymnasma eximio magistro Iohanni Orbergio sacrum, auctore Iosepho Maria Magistro: * Mārcus interrogat : “Quot sunt illī quī in Hispānia Latīnē loquuntur?” Quīntus: “Vix paucī, sed māior Hispānōrum pars nōn solum Latīnam linguam ignōrat, sed etiam despicit. Et in gymnasiīs et praesertim in ūniversitātibus Hispānī Latīnae linguae magistrī semper illud clāmant: “Latīnē loquī corrumpit ipsam Latīnitātem!”  “Quā dē causā hoc accidit?” Mārcus rursus quaerit. Iūlius: “Rāmus quī apud Hispānōs linguam Latīnam in scientiārum arbore sustinet nōn crassus, sed tenuis est. Rāmus tenuis Latīnam linguam sustinēre nōn potest: ea enim disciplīna in Hispāniā, nōminum dēclīnātiōnibus, verbōrum coniugātiōnibus et aliīs grammaticae partibus referta, crassa est.”  Dum Mārcus et Quīntus haec dīcunt, ecce rāmus cum linguā Latīnā dē scientiārum arbore ad terram cadit. Et simul omnēs gymnasiī et Hispānae ūniversitātēs magnō fragōre ruunt.  Mār...

Facies Aprilis

Imagen
Rerum tanta nouitas / in solemni uere / et ueris auctoritas / iubet nos gaudere. Hic praesto adsum multos post dies. Quamquam plurima habebam quod dicerem, cupida tamen scribendi non eram. Lassitudo enim atque animus paulum demissus negotiis curisque obsessus causae fuerunt! Nostra in Academia mutationes uarie agitantur, quoniam tandem anno academico proximo noua fient: mense Septembri Gradum Philologiae Classicae nouum habebimus, qui solus Circulum Latinum , nisi fallor, in Vniuersitate Studiorum Hispanica et complectitur et palam nuntiat: Mense Octobri inferiore Magnus Conuentus Alcagnicensis celebrabitur dicatus magistro Ioanni Gil qui per hos dies contendit pro sedendo in cathedra "Q" Regiae Academiae Hispanicae ( RAE ) una cum altero Philologo, sed hoc linguae Hispanicae iunioreque. Adipisceturne eam litteram, linguistis tam desperatam, peregregius Latinista noster? Merita alterius erga alterum supersunt et praecellunt. Sed non semper hoc ualet. At age, Alexandra, c...

De rosis nascentibus

Imagen
Gemmis binis singularibus dicatum Heri Familiae Romanae capitulum VII cui titulus est " Puella et rosa " finiuimus. Lente progredimur, probe scio, sed sic res aguntur in Hispanica Studiorum Vniuersitate; hoc autem anno melius quam praeterito . Post lectionem et quaestiones, carmen Latinum pulcherrimum per se illustratum euoluimus: Appendix Vergiliāna : Dē rosīs n ā scentibus Carmen scrīptum ā poētā ignōtō, Vergiliō (s.I a.C) aut Ausoniō (s. IV d.C) tribūtum Collige, virgō, rosās, dum flōs novus et nova pūbes, et memor estō aevum sīc properāre tuum. _________ collige = carpe // virgō = puella // dum = in eōdem tempore ubi… // pūbes = prīma adol ē sc ē ntia // memor estō = in memoriā tenē semper // aevum = annī quōs aliquis vixit, tempus, aet ā s // sīc = hōc modō // properāre = currere, celeriter īre

De diebus natalibus funerisque

Imagen
Magistro Iohanni H. Orbergio Hac septimana mea in mente erat aliquid edere de diebus natalibus atque etiam aliquid de lingua Latina, quoniam heri annus quartus actus est ex quo hoc scriptorium Latinum in lucem interretialem editum est atque etiam annus quartus et quadragesimus ex quo eius auctrix in quadam prouincia Africana nata est. Etiam heri annus secundus actus est ex quo in memoriam mihi ueniens illud Plinianum ' Semper aliquid noui Africa adferre ' aliquid noui adferre decreui sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus! Hodie enim rursus legere uolui quid scripserim illo die 18 pulchro optimoque anni 2008 atque hanc annotatiunculam (quanta menda!) repperi oblita: Iam legere coepi, beneuole lector, libros " Lingua Latina per se illustrata " inscriptos. Valde mihi placent. Spero fore ut Studiorum Vniuersitatis alumnos linguam latinam docere possim futuro die hac naturae ratione usa. Etenim, quamquam professorem Iohannem O...

Experiendo

Imagen
Septimana finita est nonnullis nouis attinentibus ad studia nostra classica. En uobis haec breuiter: In pagina c.n. Culturaclasica.com atque in aliis retialibus Baeticis Hispanicis que nuntium editum fuit quod haud optimum uidetur: noua lex proposita est quae cuncta uergit ad nouos greges didacticos constituendos Baeticis in Lyceis. Si lex probata sit, grex linguarum classicarum euanesceretur isque in alium nouum ingrederetur una cum sodalibus linguae litterarumque Hispanicarum qui " Grex Linguisticus " nuncuparetur. Ceteri greges essent hi: -Grex linguarum peregrinarum -Grex disciplinae mathematicae -Grex scientiarum naturalium et artis technicae -Grex artium et figuratiuae et musicae et athleticae -Grex scientiae societatum (geographia et historia et philosophia et oeconomia). Linguarum classicarum magistros quoddam imperium in Lyceis amissuros esse hoc fortasse sibi uelit, utpote qui pauciores numero sint quam magistri linguae Hispanicae, sed si tandem haec noua lex pro...

De nouissimis itineribus (et IV): sales selecti

Imagen
[Aloisius Miraglia orationem habet quodam in conclaui antiquae Vniuersitatis Vrsonensis] (Preme hic aut hic ad meliora pluraque photographemata uidenda) Septimana finita est negotiosissima, ut fere semper, eaque de causa usque ad diem hodiernum meum in scriptorium intrare nequiui ad finem nouissimorum itinerum narrandum. Et quamuis plurima ultimis diebus acciderint, omnia breuiter exponam ut neque taediosa sit neque nimis obsoleta uidear. Hae res selectae uel maximi momenti mihi fuerunt: Primum, Saturni die XVIII mane, coram tandem noui amicam meam Baeticam , illam solam feminam dulcissimam quacum Latinarum epistularum commercium habeo, quae semper comissima erga me haud merentem mihi donauit mirabile Discum Compactum c.n. " Ave Mundi Luminar " complectens nonnulla cantica Latina cuiusdam auctoris Lusitani. Quam triste simulque perpulchrum est homines gratiores aliquando inuenire in andronibus Retis uirtualis omnium gentium, ut sic dicam, quam ueris in uiis nostrae coti...

De nouissimis itineribus (III): oleum et sal Vrsonis

Imagen
[ ATHENAZE :: ERASMVS: Oleum et salem oportet emere- Sale et oleo perunctus adiuuabitur] Veneris dies XVII: Iter ad conuentum Vrsonensem amoenissimum fecimus autocineto Ludouici. Latine loqui perrecti sumus per duas horas, duo uiri sessi in prioribus sedibus, tres feminae in posterioribus, quamuis Theodericus quodam in temporis spatio sedes mutare uoluerit. Per iocum ei dicebam in Hispania moris esse mulieres itinera facere autocineto sessas post uiros eique retuli illa salsa uerba a Ludouico Holbergio scripta suo in libro " Iter subterraneum " nuncupato quem superiore aestate legi: "O terque quaterque beatam Europam nostram..., ubi sexus sequior nomini respondet!". Tandem Vrsonem, uicum oleo suo notissimum, uenimus circa secundam horam postmeridianam. Quadam in platea (ubi illam imaginem photographicam " maenianorum uernantium " cepi) conuenimus Antonium González Amador , optimum conuentus instructorem uirum diligentiorem facetissimumque simul atque c...

De nouissimis itineribus (II): sale concoctio

Imagen
[Iouis dies XVI noctu] Prima parte XX Itinerum Philologiae Classicae Gaditanorum finita (altera mense Octobri uel Nouembri erit), noctu quandam ad notam cauponam oppidanam deuersi sumus nonnullli sodales non solum ad oratores inuitandos, sed praecipue ad Linguam latinam exercendam una cum tam perillustri collocutore. Haec mihi fuit (confitendum est, amici) prima concoenatio Latina eaque inter optimos Latine loquentes! Au, fortunata Alexandra! In mensa sessi fuerunt Theodericus Sacré eiusque uxor Ingrida, Iosephus Maria Maestre, Ludouicus Charlo, Ioachimus Pascual, Eduardus Pinarius et ego ipsa. De plurimis rebus collocuti sumus: de Latinitate "uiua" uel "actiua" (ego iocabar his de pittaciis quae ualde mihi displicent: "De Latinitate simpliciter Latineque loquamur, amici, pittacia adponamus aliis Latinitatibus!"), grauibus de quaestionibus Philologicis (ex. gr. disputatio habita fuit de littera uel nota adspirationis H eiusque enuntiatione in lingua Lat...

Miles "Magistrix"

Imagen
Ver tandem meum in scriptorium uenit et, quamuis adhuc melancholia mecum iter faciat, haec tamen deminuitur magis magisque in dies (gratias plurimas ago omnibus amicis me curantibus!). Quales fuerint hebdomades superiores, uerbis appositis exprimere difficilius est, sed breuiter aliquid explanare conabor si quis sit qui meas insulsas nugas adhuc legat. Vsque ad diem 3 praesentis mensis Aprilis nobis tempus datum fuit ad libellum memorialem absoluendum de nostro nouo Gradu Philologiae Classicae Gaditano. Qui Gradus, si ab AGAE et ANECA probatus sit, anno academico 2010-11 incipiendus erit, dis superis uolentibus et discipulis exstantibus. Hebdomade exeunte libellus memorialis, qui inter alia proposita et defensionem et rationem studiorum nostrorum complectebatur, optime absolutus est ideoque hodie mentionem omnium participum "commissionis technicae Philologiae Classicae" facere uolo, quia "proelium" longum arduumque fuit: Raphael Gallé Cejudo, praeses commi...

Siluestres imagines hodiernae et hesternae

Imagen
Tandem in scriptorium ascendere potui imagines fabulae c.n. " Perditi " (Anglice "Lost") a sodale mea Viola eiusque uiro Iohanne Marco donatas, ubi personae in silua Latine loquentes Anglicis cum annotationibus infrascriptis audire legereque potestis. Eas enim uobis offero: Ceterum, nuperrime " Dies Internationalis mulieris " fuit atque hoc anno conuentus Africanus feminarum mea in natali terra celebratus est inter quas feminas Vicepraesidens Hispana Maria Teresa Fernández de la Vega adfuit. Quomodo ego ipsa celebrem? En uobis imago photographica in silua Monrouiana capta circa quadraginta abhinc annis: altera femina in senu filium fert, altera grauida est primae filiae sex liberorum qui postea nati sunt. Vtra felicior uidetur? Alius dies actus est sine scholis Orbergianis. Nam superiore hebdomade Capitulum VII c.n. " Puella et rosa " finitum est, sed nouum c.n. " Taberna Romana ", quod Iouis die nobis incipiendum ...

PVELLA ET ROSA

Imagen
[ Rosa "Pierre Ronsard" = Eden Rose 85 = Mon amie la rose ] Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura , magna, saeva mercede contra tanta sua munera, non ut sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit . Melancholicus calamus mihi est neque Neminis docta uerba salsaque facta neque Thersitae disertae fabulae cotidianae neque Pastricis sapidi commentarii neque Gundisalui tres cordatae paginae neque Stephani noua Italica neque Irisati Iaponica neque Petri Sicagensia neque Reginaldi Islandica neque proborum discipulorum candidae sententiae neque amicorum suaues epistulae priuatae neque lectorum dulcia uerba neque alumnorum dociles uultus, nihil tandem animum demissum impellunt ad Latine scribendum. Quare sic? Nescio, sed fieri sentio et contristor. Fortasse mihi opus sit ex urbe immemorem exire et curis solutam ridentia rura petere et laeta uernantis miracula cernere naturae et aura uesci Fauoni. Fiat. Noli ...