De Culice pipienti eiusque aculeo 'setaceo'
Dum virus coronatum hominibus omnibus orbis terrarum morbo COVID-19 minitatur, aliud virus his temporibus capitibus imminet incolarum qui in antiqua Baetica Romana prope Hispalim atque apud sinum Gaditanum hodie habitamus, etiamsi usque adhuc tantummodo circa viginti homines affecti sint in urbe Hispalensi atque unus aut alter equus apud Onubam et Gades . Virus enim "Nili Occidentalis" nuncupatur, quod febrim eiusdem nominis adfert, adlatum ab animalibus minutissimis eis quae telum aliquando letiferum habent illud a natura arte reciproca generatum, quod " fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum " est, difficile visu nisi per instrumentum microscopicum. De culicibus videlicet loquor. Culex pipiens (Hispanice "Mosquito común" o "trompetero"). Imago sumpta hinc . Placet enim mihi plurimum discere de eis minimis "inmensae subtilitatis" animalibus, in quibus Plinius Maior rerum naturam nusquam meliu...