Septem iam annos

Saepe superioribus his annis, cum per Rete omnium gentium nauigauissem, necesse mihi fuit Scyllas callide effugere, Charybdes sollerter cauere, maxime utpote quae nauarcha sim inermis et paene solitaria maria pistrium et beluarum marinarum et archipiratarum scatentia ingressa, sed fatendum est nonnumquam nauitis inopinatis obuiam fuisse eisque gratissimis, qui fiduciam reddunt itineris per Rete Vniuersale. Abhinc enim paucas hebdomades casu offendi -quadam in pagina nefanda- nomen cuiusdam poetae, cuius carmina Latina mihi cordi admodum sunt, non tantum quod uiuida optimaque mihi esse uidentur, sed etiam quod rarius est inuenire poetas Latine concinnantes nostris diebus, multo rarius si poeta est mulier. Etenim Annae E. Radke carmina, quorum exemplar nouissimum Finis amorum inscriptum huius Scriptorii pegmata iam honestat, me ita delectan...