Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Pompeii

Hispani ubique

Imagen
     Heus! Hispani ubique uersantur atque apparent sicut nunc temporis certiores facti sumus per teleuisificam seriem et facetam et lepidam quae " Españoles en el mundo " inscribitur, cuius ultima pellicula a me nuper spectata de Hispanis Neapoli uersantibus acta est.  Martha quattuor annos Neapoli uersans indicat montem Vesuuium       Et hodie casu legens quendam commentarium in rete omnium gentium repertum de Plinio Maiore eiusque monstris fabulosis , denuo epistulam Plinii Minoris ad historicum Tacitum missam de incendio Vesuuii euoluere uolui atque ibi repperi (mirum lectu!) quendam amicum Plinii Maioris (antea a me non animaduersum), qui nuper ad eum ex Hispania uenerat. Quisnam sit hic homo nihil dicitur praeterquam uir fortis ac strenuus prae omnes se fert, nam postquam propter calamitatem imminentem acrius et instantius corripuit matrem atque adolescentem Plinium Caecilium, illius scilicet patientiam, huius securitatem, non moratus...

De Plini Maioris morte iuxta Plinium Minorem et Iohannem Orbergium

Imagen
Abhinc tres dies quidam collegae (uobis gratias quam plurimas ago ob ingentem laborem!) nos certiores libenter fecerunt de tribus novis Fabellis Latinis ab Iohanne Orbergio editis, quarum tertia de Plini Maioris exitu agit. Hodie inspicire uolo quo modo professor Orbergius Latinos textos adaptet. Vobis, beneuole lector et candida lectrix, hanc fabellam una cum Plini Minoris epistula praebeo. Duabus, Latina Fabella et genuina epistula, fruimini! Lingua Latina per se Illustrata: FABELLAE LATINAE, cap. I-XXXIII Plīnius [minor] dē morte avunculī [ Plini maioris ] Tacitus , vir doctissimus quī multōs librōs de rēbus gestīs Rōmānōrum scrīpsit, ā C. Plīniō amīcō suō petīvit, ut sibi epistulam scrīberet dē avunculī suī exitū [ quo verius tradere posteris possit] . Namque avunculus C. Plīniī, vir doctissimus, eō diē mortuus erat quō ignibus ē monte Vesuviō ēruptīs multa Campāniae oppida, in iīs Pompēiī, Herculāneum, Stabiae, perdita sunt. Plīnius Tacitō interrogantī hanc f...

Pompeii: Natura, Scientia et Ars in Romana urbe

Imagen
HOMO FABER Pompeii: Natura, Scientia et Ars in Romana urbe HODOMETRVM sive INDEX CHILIOMETRORVM Hodie Pompeii non iam urbs, sed tantum ruina est. Multi adveniunt ut ruinam conspiciant et comperiant quae vita in urbe Romana antiqua fuerit. Pompeianis in domibus reperti sunt multi molares lapides . Molae oleariae e saxo Vesuvii constabant ex duabus rotis transtro ligneo coniunctis quod super cardinem ferreum in labro infixum rotabant. Mola quoque ad frumentum molendum adhibita erat et constabat ex lapide cavo in secundo lapide posito. Frumentum in primum lapidem summum infundebatur, qui, duobus transtris asino et ab servis impulsis rotando, inter duos lapides traduceret atque moleret. Frumento farina facto panis parabatur. Volcanic stone; (top) 17 x Ø 35 cm; (bottom) 14 x Ø 35 cm S.N.I. Pompeii I,10,7, Fabri domus, atrium (1932) Saec. I d. C. LAPIS MOLARIS [The travelling exhibition Homo Faber was displayed in museums throughout the world (Italy, United States, Germany, Spain, Japan...