Qualis sit terrae odor
Femina sum quae paucis contenta est, paucis eget. Si ergo dies appropinquant eorum, in quibus mos est dona dari a necessariis amicisque, nempe diebus natalibus aut Nataliciis, duo sunt genera munerum quibus magnopere delector: alterum uidelicet genus 'eruditissimum' uocitatur, alterum autem 'corruptissimum', quod ab historico illo naturae dicitur, scilicet unguenta. Etenim, quamquam fere compertum habemus nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prossit atque ad uirtutem prudentiamque ducat, unguenta tamen si mihi quaeranda sint ulla, quibus diu delecter, potius quam summa acerrimaque suauitate condita emere deberem moderata illa quae, ut in Ciceronis monumentis inuenitur, magis 'terram' [1], teste Plinio , quam 'crocum' sapiant, quando in genere illo magis iuuare dicatur quaedam ipsius uitii seueritas. Multa quidem genera unguentorum olui et probaui super cutem, sed numquam mecastor gustaui nonnullum quod terram 'sapere