Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Homerus

De quodam instrumento salinario apud Cassiodorum

Imagen
Versio Hispanica.   Cylindrus salinarius        De sale mihi multum placet, ut bene scitis, lectores candidi, in operibus antiquis notitias quaerere evolvereque, quia, ut dici solet, in salis uno grano universum totum conditur, unde orbem terrarum oculis sic peragrans admodum delector.        Condimentum hoc ab Homero et Platone et Plutarcho aliisque auctoribus antiquis "divinum" exsitimatum est, sed sunt alii qui etiam salem nomine "auri candidi" appellaverunt. Originem tamen huius locutionis numquam inveni, etiamsi multum quaesivi. Forte fortuna abhinc paucis diebus epistulam quandam offendi a Cassiodoro Senatore illo Vivariensi inter annos 537 et 538 exaratam, in qua primum invenio salem cum auro vel potius prae auro cariorem habitum.          Epistula tota  ea in qua Cassiodorus iubet ut tribuni maritimi naves parent ad vinum et oleum ex Istria provincia Ravennam devehenda, atque etiam tum de navigatione et ...

De salsedine Gaditana

Imagen
        Hodie dies natalis huius Scriptorii insulsi est (XIV annos natum est!), quamobrem celebrare duobus modis diversis statui, scilicet primum scribendo de sale, quod elementum praecipuum et primarium, cuius causa hoc Scriptorium Academicum Latinum natum atque conditum est; deinde vobis commendando alteram pagellam Sali dedicatam, quam abhinc multos annos aperui et quamquam fere derelicta erat, denuo currit novis calcaribus additis. Nunc enim duae pagellae exstant, Latina altera, Hispanica altera, quibus auctrix Gaditana sperat fore ut lectores lectricesque fideles gliscant et praesertim ut illius auri candidi divinique condimenti gratiā nos ipsos noscere atque vitam degere humaniorem discamus.   S. Viniegra Gaditanus pinxit *  ca. an. 1898     Qui etenim Gadibus, terra Hispaniae maxime meridionali atque antiquissima provincia Romana, necnon in propinqua Insula Legionensi versamur, gratiam atque leporem ad salem statim referre semper so...

Hirundo una quandoque facit ver

Imagen
     Autumno tempore hirundo una ex terris algidis Europae Septentrionalis magno cursu transvolavit usque ad barbaras Gades, non procul a Maura semper æstuante unda. Huc hirundo per gentes ficta pace et concordia incerta agentes advenit pulchrum donum in manibus meis relinquens atque inexpectatum. Asylum Poeticum inter minimas plumas nigras ferebat, in quod tot Afros homines, tot infantes et totidem senes confugerant ad clementiam vatis germanae, quae humanissima floret in regione Marpurgensi tamquam rediviva Sappho: Anna Elissa Radke.     Me ipsam quidem ex Africa olim profugam, unde cor mihi divisum est in duas partes, scilicet et Africanam et Hispanam Romanamque, haec humanissima hirundo Germana tanto labore pro fugitivis pugnans felicem fecit, utpote quae ver mihi fecerit fere medio autumno. Hoc munusculum ergo maximum locum tenebit inter pegmata huius scriptorii insulsi.      Primum carmen quod selegi (lineolas supra vocales longas ipsa ...

¿Faustum? annum nouum MMXIV: altera pars

Imagen
[Prima pars heri in lucem edita] Imago descripta hoc in loco         Faustum felicem fortunatum annum MMXIV uobis imo ex corde precor omnibus, candidis lectoribus lectricibusque beneuolentibus necnon nauitis, quibus uita nulla fragilior, saeuis ab undis proiectis, qui propter fortunam casusque aut stultitiam siue alienam siue propriam coacti sitis errare quasi alteri Ὀδυσσεῖς per salum procellosum piratarum multitudine atque cantibus Sirenarum abundans Retis Vniuersalis.           Vtinam anno continenti optata desideria propositaque uestra, nisi omnia, saltem nonnulla perficientur et optime uertantur. *** [Altera pars hodie in lucem edita]        Nescio imperita insciaque rerum electronicarum atque interretialium quae sit causa, sed commentarius ille heri in lucem editus, cui titulus erat "Faustum annum nouum MMXIV" , radicitus sublatus est atque euanuit totus, dum ego ipsa responsum dare conabar ...

Res arcanae

     Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam  offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis.       Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, u...