Entradas

Mostrando entradas de septiembre, 2020

Carmen de aestate exeunte

Imagen
Hoc carmen concinnavit sodalis Gregis Latine Loquentium,  cui nomen est Marcus Sbardella, die pluviali ante fenestram eius officii, quod ego ipsa apud domi meae fenestram sessa caelum sudum prospiciens legi, antequam Academiam peterem, atque nunc in scriptorii huius dilecto angulo condere et vobiscum, lectores et lectrices fideles, compartiri volo:              Grex interreti doctorum hominum est quibus ipsis       est toto cordi permultum lingua Latina.       Atque loquentes sunt, autem persaepe tacentes,       hic Herbertus, Alexandra est, Victorius ille,       Edvardus, Nemo, Thomas est atque Beatus,       Ioannes, docti plures, aliique periti.       Interdum rixantes sed semper Bonum amantes.       Tityre, tu doctis his omnia quaerere possis!

Concha salis puri

Imagen
Concha salis puri         Dum animam ducimus et vivimus, vita ipsa nobis mortalibus aliquando res miras inopinatas inexspectatasque donat. Non quidem cogitavissem umquam, cum abhinc fere tria lustra Latine nugas exarare in hoc scriptorio retis omnium gentium decrevissem, neminem insulsa mea nonnulla (ne "tota" dicam) lecturum esse, nisi fortasse aliquis circa me sive amicus sive sodalis. Numquam, inquam, lucubratiunculas meas alicui usui esse aut nonnullius momenti putavissem, nisi mihi ipsi solae. Etenim Kalendis Septembribus proximis epistulam accepi et gratanter perlegi pulcherrimam cuiusdam feminae mihi minime notae, quae docta prudentia elegantissima verba Latina ad me dirigebat. Utinam mihi liceret verba eius omnia et singula exscribere, quia ea propria mihi desunt ad exprimendum quid senserim, dum oculis meis lineas sive versus perlustrarem illarum litterarum, quae procul dubio inter dilectissimas omnium, quas umquam accepi, servabo et condam non solum meo in scriptor