De mammis et papillis muliebribus
Cerevisia "Mamma" inscripta. Nuper ex terra Belgica redii salva incolumisque una cum familia (tredecim cognatis) post varios dies peregrinans per Bruxellam et Brugas et Antuerpiam et Lovainam. Iter iucundissimum fuit, de quo hodie tantum pauca dicam, maxime de quadam cerevisia Belgica, quam illic gustavi cum filia aliisque familiaribus. Mirati quidem sumus pro cerevisiae nomine et pittacio et imagine, qua lagoena et pocula ornabatur, scilicet mammis et papillis, tamquam si foret aliquid cottidianum et usitatum. Aliquot dies post quam in patriam Hispanicam redii, apud nos controversia quaedam orta est, quia quaedam cantatrix clarissima , dum in concentu canebat, pro mulierum dignitate coram spectatoribus contionata est et defendit libertatem palam monstrandi mammas et papillas, sicut viris haec potestas est. Multae voces contra hanc feminam sublatae sunt ab eis qui hoc carpebant et plurima in eam legi et audivi insulsa, quae hic scribere nunc nolo. Mam