Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Ioannes Maldonatus

De puellis Erasmianis

    Modo legi commentarium Hispanice scriptum, quem sodalis Pinarius quibusdam puellis Erasmianis  dicauit ipse miratus, quod discipulae duae e Russia oriundae, quae scholis Latinis ab eo modulatis intersunt stipendii academici Europaei gratia, cui nomen "Erasmus" est, discipulis Hispanicis longe praecellebant et elocutione et ingenio necnon usu uariarum linguarum. Iuuenes autem nostrates queri misellos Pinarius ostendebat, quippe qui innumeras regulas grammaticas memoria tenere non ualerent. Collega enim ante oculos unius eorum misellorum posuit exemplum discipulorum qui arti geometricae et medicinae aliisque disciplinis ad rerum naturam attinentibus student, qui multa nomina ac praecepta abstracta ediscere debebant. Cui discipulus respondit querulus: "Vae, magister, sed nos ipsi  ingeniarii non sumus!".            Quibus perlectis, in mentem statim uenit Ioannis Maldonati locus hic sua e Paraenesi ad politiores literas aduersus gr...

In lente unguentum: 'De Hispaniola' (1535) Iohannis Maldonati

Imagen
     Nuper compertum habui de nouissima editione anno 2011 in lucem edita operis ab Ioanne Maldonato, magistro Burgalensi, compositi Plautum admodum redolentis, cuius inscriptio est "Hispaniola", Burgis anno 1535 euulgati, quae fabula tamen iam scripta esse inde ab anno 1519 uidetur, ut sapientiorum opinio fert. D e quo libro iucundissimo abhinc aliquot hebdomades lineas nonnullas scripsi querula , quia editio altera Barcinonensis anni 1983 ex primis paginis ostendebat menda haud pauca, praesertim in textu Latino, nam de interpretamento nihil mali habeo quod dicam.  Ioannis Maldonati 'Hispaniola': "The Spanish Woman": A Spanish View of Marriage Choices in the Reformation,  translated with an introduction by Warren S. Smith & Clark Colahan. ISBN-13: 978-087462-711-7-4. ©2011     Nouissima quidem editio haec ab Americanis quibusdam parata est ideoque per Deos omnes et superos et inferos orabam, ne haec ultima fetura ingenii in Orbe Nouo ort...

Ex mellito dulcisonoque ore

Imagen
       Diuersa documenta et chartas schedasque, quas hos dies complere et scribere debeo, quasi scopulos aufugio taedio grapheocratico capta, unde alia iucundiora peto, ut liber Ioannis Maldonati Hispaniola inscriptus, quem euoluo per editionem a profestrice Hispalensi Maria Angelorum Durán Ramas anno 1983 instructam eamque sumptam ex pegmatibus librorum Bibliothecae nostrae, ubi Atilii Degrassi opusculum quoddam et Petri Calderón de la Barca fabulam c.t."Vita somnium est" quaerebam.      Ecce una et altera linea acti primi, ubi loquitur Trilus : Juan de Maldonado. Hispaniola. La Española   (Barcelona 1983) Editio a Mª Ángeles Durán Ramas parata.       Numquam edepol! scriptum inter auctores probatos cum antiquos tum recentiores uocabulum "dulcissum" mihi obuiam ierat. Qua de causa editionem principem (non exstant alias editiones praeter modernam Barcinonensem) rimata sum si forte aliud exaratum esset (forsan "dulcissimo...

HVMANISTAE ADVERSVS GRAMMATICORVM VVLGVM

Imagen
Nonnullos abhinc dies mihi in animo erat in lucem edere hunc commentarium de Io(h)anne Maldonato . Sed duo nuntia, alterum triste de acerbo funere cuiusdam perillustris professoris, alterum festum laruatumque de lingua Latina prae ceteribus Europaeis celebranda, quandam moram interposuerunt ideoque commentarium produxi usque ad diem hodiernum. Vitam claris obscurisque ac luminibus umbrisque plenam doctus professor López Eire umquam dixit callens Graecum theatrum et Dyonisiacam religionem. Inter alia enim referebat plus minusue haec: Comoedia enim agit fabulam hominum in grege uiuentium et pergendorum uiuere sicut genus humanum in perpetuum, Tragoedia tamen uitam uniuscuiusque hominis eamque mortalem atque unicam esse ostendit. Optimum est actores ridere aut flere palam spectatoribus fabulae, quia hi omnes simul ridentes aut flentes ex theatro egrediunt mundi et purgati et elatiores: Graeci catharsim appellabant. Thersites noster conscripsit de Io(h)anne Maldonato suo in...