Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Cato

De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum

Imagen
Nascitur Valentiae in Hispania a. 1492, obiit Brugis Flandorum a. 1540. [ Hinc ]        Ioannis Ludovici Vivis locos scriptos legere pergo his diebus aestivis fere otiosis, utpote in quibus, quamvis a negotiis academicis vacem, symbolam tamen absolvere unam et alteram debeam necnon orationem parare, quae mense exeunte mihi dicenda est. Inter eos enim locos Vivesianos unus est studium meum movens, quem nunc vobiscum, lectores studiosi, compartiri volo in libro primo De ratione dicendi   (Lovanii 1533) casu a me repertum:       "Graeci nihil reliquerunt non figuratum et nomina aptaverunt iis quae finxissent, quod fuit eis propter copiam et flexibilitatem sermonis factu facillimum, nos tamen quaedam trademus generatim, in quibus aliquid inesse naturaliter gratiae existimemus, quae a simplicitate communis sermonis nonnihil sunt remota, etsi incidant in illum nonnunquam, ut nullum est adeo rarum et exquisitum floris genus, quod ...

Femina virque... paresne?

Imagen
De die hodierno Martialis VIII 12 Vxōrem quārē locuplētem dūcere nōlim, quaeritis? Vxōrī nūbere nōlo meae. Īnferior mātrōna suō sit, Prīsce, marītô; nōn aliter fīunt fēmina virque parēs . VARRO Sat. Menipp. Meleagr. 300: "...si non malit vir viracius uxorem habere Atalantam ". M. PORCIVS CATO apud Titum Livium 34, 3 : "[ Feminae ] extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt". IVVENALIS 6, 460: "Intolerabilius nihil est quam femina dives". __________________________ locuplēs -ētis adi = dīves, pecūniōsus uxōrem dūcere = uxōrem suam facere nūbere alicui = alicuius uxor fierī uxōrī nūbere nōlo meae = uxori meae servire nolo : quod "nubere" proprium est feminarum pār, paris adi = aequus, -a, -um ___________________ Guido Reni (1575-1642), Atalanta atque Hippomenes , c. 1612 (Museo del Prado, Madrid) P. A. Marino, "Women. Poorly inferior or richly superior", CB 48 (1971), 17-21. L. Van Abbema, The auto...