Apud antiquos homines exstabant alii qui ' lepore tinctos Attico sales ' narrarent, scilicet sapore subtili et suaui et tenui, alii autem qui ' faceti et salibus vehementes intra pomeria natis ' essent. Inter eos quidem qui sales quidem 'intra pomeria' natos maxime colebat, Marcus Tullius ille Cicero eminebat, utpote cui possessio multarum salinarum esset. Qui enim dicebat 'quicquid erat salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum esse, e quibus tamen non omnes facetos'. Nam cum salis hanc dicebat suavitatem, ad eam, quae exibat ex ore, referebat; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius erat urbis maxime propria. 'Salinae' enim non solum sibi uolunt 'loca amoena ubi omne genus salium fiunt', sed etiam est ' urbanitas' ipsa eaque Romana maxime quae ducit ad ' humanitatem ', sicut demonstratur diversis in locis Tullianis necnon Catullianis, it puta carmen illud quo poeta