Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2019

De stagno oppidano

Imagen
Hodie mane per semitam perangustam 'Trium amicorum' nuncupatam apud quoddam stagnum salsum vestigiis commeantium signatam, jucundam ambulationem confecimus hora et dimidia.      Hoc apricissimum stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae, nitidis argenteum undis nulla fera turbat nec lapsus ab arbore ramus, nisi multae et variae volucres salsum liquoris perspicui cibum petentes.        Gramineus margo est circa, quem vivo caespite semperque virentibus herbis cinctum proximus umor alit. Extrema quidem ora huius sstagni, modici alioqui, altitudine genua non excedentis, siccatur aestivis solibus totaque in salem fere abit.      Volup est sub divo sudo per semitam hanc amoenam alacri passu gradiri, quod mihi plusquam dimidium saeculum agenti necesse est crura et coxas saepius movere, unde ubi locorum melius hoc faciam quam apud hoc stagnum amoenum, faciem pulchram loci auramque salsam secuta.      Dum enim sensus nostri brevibus levibusque voluptatulis oblectantur, du

Duodecim annis

Imagen
      Duodecim annis, id est inter annos 292 et 280 a.Ch.n., refertur unum ex septem miraculis orbis terrarum, quod Colossus Rhodius fuit, a Charete Lindio erectum perfectumque esse. Unus autem annus satis superque fuit, ut terrae motu naturali pro dolor! opus hoc mirificum prosterneretur et in terram dejiceretur. Duodecim anni quidem multi esse videntur, sed si magna paruis conferamus, paucissimi sunt. Scriptoriolum hoc insulsum duodecimum annum agit ex quo constructum est, sed spero fore ut nullus terrae horribilis motus id umquam evertat diruat demoliatur. Saepe autem dubito, nam nonnumquam tremores parvos parietes graviter pertentare sentio.        Colossus Solis  (c. 1614) ©  The Trustees of the British Museum "Ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi , quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci poll