Quidam Carolus, particeps " Gregis Latine loquentium " (seu potius "scribentium", ut uera dicam), hanc pulcherrimam imaginem photographicam nobis ceteris sodalibus misit nonnullos abhinc dies. Primo fumum, halitum siue caliginem perspicere mihi uisum est, sed, ut postea creui, hoc photographema, quod mira arte ab Helena Argaet Australiana captum est, uolatilium albam turbam describebat. Sunt enim Cacatuae sanguineae siue Corellae , psittacorum similes, quae humanam pronuntiationem atque articulatam uocem et cantilenas aemulant. Haec uolucres non motu , quod aiunt, tonico sese in uolando exercent -hoc genus uolatus tantummodo uolucribus uelocioribus atque ualentioribus, ut aquilis et accipitribus et aliis maritimis contingit-, sed potius huc atque illuc uolitant . Illae expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, haec crebius, ut Plinius explicat (X 111). Quamobrem earum motum photographica cum machina apprehendere difficilius est. [Mihi in mentem uenit...