Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Petrus Martyr

BARBARI ADVERSVS HVMANISTAS

Imagen
" PETRVS MARTYR Antonio suo Nebrissensi. Vtriusque Hispaniae lumen et praesens decus, salue. Deambulanti mihi per littus Gaditani freti anno quo uenit Almeria in imperii Hispani potestatem, dedit se mihi obuiam corpulentissima incultaque et balbutiens quaedam mulier, laniatis comis et lachrymis largo flumine per ora et pullam uestem cadentibus; quae sublatis uocibus dari sibi nautas, per quos transfretaret, inclamitans, quanuis me toruo lumine spectasset, interroganti tamen quaenam esset, quid sibi uellet his fletibus, quid funeralis habitus, quidue laceri per terga capilli significarent, respondit: Mille et tercentum fueram dominata per annos Et totum sine forma orbem sine lege tenebam Inculto sermone canens regum arma ducesque Nomine Barbaries mulier nec amica poetis Nec laudi bene grata piae diuoque decori. [...]" Hoc est exordium una cum quinque primis poematis uersibus quod ca. 1489 Petrus Martyr Anglerius ad Antonium Nebrissensem scripsit, laudans haud ignotas ...