Nec uox hominem sonat; o, dea certe
[ Autumnus t andem adest] O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe Post duas septimanas negotiosissimas, nihil noui sub sole praeter mirificum imbrem accidente, hodie aenigma difficile solutu praebeo. Qui mirabilis homo moderator cuiusdam Academiae celeberrimae exemplumque multis, postquam uerba pulcherrima scripsit de Latina lingua ac de Humanitate qualia plurimis in locis paginisque euoluere possumus, deinde epistulam misit in fora publica ubi leguntur haec retrograda?: Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. ... Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur . Si primum praecipuumque eius consilium semper fuit "pro linguis classicis et Humanitate nostris in temporibus contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accip