De Sale Musarum
Sal Musarum September mensis tandem aliquando ad finem peruenit, qui procul dubio fuit admodum inusitatus, nam res uariae academicae finem quoque ceperunt extremum. Quarum alia inopinatam uicissitudinem atque mutationem tristem nobis adtulit (uerba haec dedico Gulielmo), aliae tres ad institutionem scholasticam (Begoniae discipulae gratulor) atque ad inuestigationem umbraticam (de Plinio Maiore et de Horatio Landinoque) attinentes feliciter mihi perfectae sunt, aliam postremo, quam abhinc anno uno umeris libenter sustinui, libello memoriali ad quosdam iudices tandem misso, hodie uobis, lectores mei fideles, commendo, quamuis confitendum sit iam aliquot hebdomades per rete omnium gentium praesto esse paginam quae adhuc struitur propositum continens. Fuit quidem Irisatus noster, qui -silens nunc temporis- olim nomen mihi monuerit huius propositi, cum quendam librum epigrammatum monstrauisset, cuius titulo lecto uti decreuerim, ut nouum inceptum ...