Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2022

De quadam Volcania insula eiusque salinis

Imagen
            Salinae "de Janubio"  nuncupatae in insula  Volcania  exstructae .        Nudius tertius ex itinere aestivo iucundoque domum redii et, quamquam salva una cum cara magnaque familia (duodecim homines fuimus!) ad terram patriam pervenimus, omnino incolumis tamen non reversa sum neque 'sarta tecta', ut ita dicam, nam crura mea et pedes, quasi aedificii fundamenta, infirmiores sunt quam cum iter incepi.  Duas horas volatus ex Gadibus ad Insula Volcania productus est.  Ubi fuimus? Unam quidem pulcherrimarum insularum Fortunatarum visimus, cui nomen antiquum, ut videtur, aliis  Pluvialia  aut  Invallis  fuit ,  aliis  veri similius Iunonia , sicut legimus apud Plinium Maiorem:     "Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quo <in> numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL [milia] p. tradit, ab ea tantundem ad oc...

Duo nova animantia in familiam advenerunt

Imagen
Catulus feles c.n. Melo        Tandem aliquando calamum manu teneo ad aliquid exarandum, quamvis tantummodo eum capiam ad dicendum 'me animam ducere et vivam esse'. Menses quidem duos nuper delapsos me videbatur magis superesse quam esse. Causae multae fuerunt et diversae, quae uno verbo summarium facio: fatigatio. Fatigatio quidem propter negotia academica, fatigatio propter calores fervidos, fatigatio propter pedum et ossium dolores, fatigatio propter morbum coronatum...          In morbum istum equidem primum incidi una hebdomade post omnium gentium conventum , qui decem diebus mihi productus est in oppido Baetico aestuosissimo (calores ad 38um aut 42um gradum Celsianum fere quotidie ascendebant), cui nomen apud Plinium est Nabrissa Veneria (vulgo 'Lebrija'), ubi anno 1444 natus est grammaticus Hispanus ille clarissimus, cui nomen Aelius Antonius Nebrissensis est, cuius quingentesimum annum ex quo ipse de vita decessit, scilicet anno 1522...