Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2020

'De gemma peregrinanti' (1748), auctore Diderot

Imagen
       Plerique discipuli, qui mihi sunt, inter vicesimum et tricesimum annum agunt, sed anno nuper delapso unus mihi fuit aetate provectior, medicus rude donatus, qui non modo linguae Francogallicae studebat verum etiam discendae linguae Latinae cupidissimus erat. Scholam Latinam is jam superavit, sed quotiescunque prope scriptorium academicum meum adest, semper januam pulsat et intrat et salutem mihi dicit comissimus.          Abhinc aliquot diebus enim discipulus ille senior scriptorium intravit et inter alia, de quibus collocuti sumus, me certiorem fecit de quodam opusculo, quod Dionysius Diderot, clarissimus ille auctor magnae  Encyclopaediae , conscripsit atque sine nomine suo anno 1748 in lucem edidit. Quod opusculum, cui index est 'Les bijoux indiscrets' (id est, 'De gemmis garrulis') fere totum Francogalllica lingua compositum est; loca autem nonnulla aliis linguis exarata sunt, ut puta Italice, Anglice, Hispanice atque etiam (rem miram!) Latine. Mihi roga