Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2018

Felicem annum MMXIX salis plenum lectoribus fidelibus!

Imagen

Querela Musarum

Imagen
     Quibusdam litteris pro studiis humanitatis perlectis, Musae hodiernae nihil aliud conclamare potuerunt querulae nisi haec:     "O dei boni! O sancte Apollo! Quid hoc est? Quod hoc monstrum? Quod prodigium ad Rempublicam Litterarum miserunt atque in lucem retis omnium gentium ederunt? Magnae Chartae  titulum ipsum aequo animo ferre possimus benevolentes, at quis est in toto orbe terrarum qui peritus dicendi prooemium istud Latine (ut ita dicamus) versum legere valeat sine taedio fastidioque? Auctori autem parcetis et nos ipsas hoc tempore spretas atque in carcere vinctas praeque dolore magis non potuisse putate".

De itineribus nuper factis per Hiberiam

Imagen
Olisiponensis via.    Intra spatium paucorum dierum initium feriarum Nataliciarum tandem aliquando capiemus, id quod maxima cum aviditate exspecto, nam post ferias aestivas horis otiosis et subsecivis vix frui mihi negotiosae licuit. Satis equidem egi domi forisque, utpote quae praeter pensa academica et symbolas persolvendas ex Hispania Meridionali itinera tria fecerim raeda vecta usque ad Mediam et Septentrionalem et  Occidentalem Hiberiam fere tribus mensibus.     Primum quidem terram Vasconicam visitavimus, ut cuidam Conventui de Sale i nterfuerim, ubi etiam pulcherrimas et antiquissimas salinas vulgo "de Añana" nuncupatas spectavimus, sed antequam oppidum Victoriae petiverimus, Salmanticae pernoctavimus fessi, quia Gades extrema terra est omnium quasi in fine orbis, qua de causa necesse fuit iter longum dividere in duas partes.         Hoc in oppido Salmanticensi (de cuius Academia brevi in alio commentario plura dicam), aedif...