Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Philologia Classica

De reditu

   Post dies aestiuos insolitos et uentosissimos et non tam feriatos quam ipsa uoluissem, et postquam iucunde absoluissem quoddam negotium Matritense, quod mense Augusto exeunte mihi faciendum fuit (de quo plura uobis alias aperiam), reditus tamen in Academiam mense ineunte Septembri tam dulcis quam in domum non fuit. Facultatis aura praerancida redolebat. Capsula epistularum electronicarum denuo mihi imminebat plenissimam dum magis in dies complebatur. Academici coetus me exspectabant insulsi. Probationes quoque discipulis paraui easque recens aestimaui, quas plerique superauerunt non inlaudabiles, sed unum exercitium legi uel pessimum omnium quos umquam, nisi memoria fallitur, euolui. Quomodo aliquis philologiae latinae studere sponte cupit et linguam Latiam pulcherrimam magnopere obterere et calcare potest? Unum aut alterum exemplum quasi crimina laesae Latinitatis afferre possem, ut disceretis me non mentiri neque uerba exaggerare. Sed melius est faci...

De historiola Latinitatis per Valahfridum Stroh illustrata

Imagen
De nouissimo libro Valahfridi Stroh      De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui  erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est " De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva ", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura , d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus.      Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui  in pegmatibus Bibliothecae nostrae  inest apud eiusdem auctoris alios. At qu...

Prouocatio ad societatem c.n UNESCO

Imagen
Provocatio ad linguas Graecam Latinamque in patrimonium omnium gentium recipiendas  Ἔφεσις τῷ τὴν Ἑλληνικήν τε καὶ Ῥωμαικὴν γλώττας ὥσπερ παγκόσμιον τοῦ ἀνθρωπίνου γένους οὐσίαν ἐπιγιγνώσκειν. "Membra cuncta illius omnium gentium consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur (…) ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum in Europa linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse, (…) tum ut recipiant utramque linguam in “totius humani generis patrimonium” (…)" "Cum quidem indicem earum rerum scrutaremur, quas consociatio omnium gentium cultui humanitatique provehendis, vulgo UNESCO, in patrimonium totius generis humani recepisset, sermones gentium, quae suis linguis Garifuna atque Semeiskie appellantur, una cum fabulis populi Zapara praesenti sermone traditis invenimus. Quod quidem nos magno gaudio affecit, cum toto animo credamus omnem cultum, quicumque posteritati adser...

Celestina sive Pornoboscodidascalus Latinus

Imagen
Symbolam lente scribo per hos dies de quadam epistula Erasmiana in Plinium eamque lente propter res academicas multiplices molestasque quae animum distrahunt in contrarias partes. Dum exarabam et libros aliasque symbolas euoluebam, casu offendi opus quod, ut uere fatear, admodum ignotum mihi erat, id est, prorsus nesciebam nostram "diuinam"  Comoediam siue Tragicocomoediam de Callisto et Meliboea  (1499) notissimam apud nos titulo CELESTINAE , uersam esse in sermonem Latinum. Auctor fuit Caspar Barthius qui uersionem in lucem protulit Francofurti anno 1624 titulo hoc: PORNOBOSCODIDASCALVS LATINVS. De lenonum, lenarum, conciliatricum, servitiorum, dolis, ueneficiis, machinis plusquam diabolicis, de miseriis iuvenum incautorum qui florem aetatis amoribus inconcessis addicunt, de miserabili singulorum periculo et omnium interitu,  liber plane divinus. Apud peregregium Marcelinum Menéndez Pelayo haec est uersio uel optima omnium quae de hoc opere factae sun...

De paedagogia speciali

Imagen
Ad Georgium Nonnullos abhinc dies symbolam a Nicolao Sallmann scriptam iterum legi "De duobus generibus Latinitatis hodiernis" [ Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, pp. 231-240], cuius prior pars tractat sermonis cottidiani et Latinitatis Ciceronianae classicae formam atque altera pars est de sermone Latino hodie docendo et discendo et adhibendo, i. e. de libertate loquendi. Quamuis multa illic scripta studium excitauerint meum, nunc tamen mentionem praecipuam facere uolo uerborum horum:  "Iam alteram (breviorem) partem orationis assecuti sumus, i. e. ad methodum docendi et discendi. Non loquor de scholis lyceis gymnasiis universitatibus , quibus opus est paedagogia speciali , quippe cum instituant alumnos plus minusve invitos, quos oportet methodis commodis et suavibus allicere ad litteras Latinas . Mea interest amatorum, qui desiderio Latino impulsi suo Marte accedunt ad sermonem Latin...

Emeritensia noua et alia hebdomadalia narratu digna

Imagen
Tandem aliquid scribere meo in scriptorio possum de rebus quae in nouissima hebdomade acciderunt. Admiror semper magistros et discipulos qui cogitationes uel imagines in paginis interretialibus suis tam celeriter monstrant. Nam mihi necesse est in mente uersare diutius quae proferre uelim imperita dicendi et faciendi, quamquam, ut uere fatear, postquam incipere decerno, omnia fluunt expedita. Ioannes Gil, nouus Academiae RAE sodalis (Imago sumpta hinc ) Primus uel optimus hebdomadis praeteritae nuntius referebatur ad Ioannem Gil, perillustrem magistrum nostrum , qui nouus Academiae Hispanicae c,n, RAE sodalis electus fuit. Omnia eius uerba quae in commentariis periodicis in lucem edita erant, magno cum gaudio accepta erant a magistris et philologis Hispanis, quippe quod multum de Latina loquela legere possimus idque maximi momenti, sicut exempli gratia haec: "Latina lingua mortua non est, nam magistri sunt qui non tantum eam doceant, sed etiam Latine cum discipulis loquant...

Ioanni Aegidio Sapienti

Imagen
Index rerum agendarum V Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo atque de re Latina Graecaque perpetuanda: In honorem professoris Ioannis Aegidii IOANNI AEGIDIO SAPIENTI CVM AEGIDA PALLAS DONARET, DIXIT: "TVTA EGO, TE DVCE, ERO " Alcagnicii (in Hispania) a die XVIII ad diem XXII m.Octobris a. MMX

De diebus natalibus funerisque

Imagen
Magistro Iohanni H. Orbergio Hac septimana mea in mente erat aliquid edere de diebus natalibus atque etiam aliquid de lingua Latina, quoniam heri annus quartus actus est ex quo hoc scriptorium Latinum in lucem interretialem editum est atque etiam annus quartus et quadragesimus ex quo eius auctrix in quadam prouincia Africana nata est. Etiam heri annus secundus actus est ex quo in memoriam mihi ueniens illud Plinianum ' Semper aliquid noui Africa adferre ' aliquid noui adferre decreui sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus! Hodie enim rursus legere uolui quid scripserim illo die 18 pulchro optimoque anni 2008 atque hanc annotatiunculam (quanta menda!) repperi oblita: Iam legere coepi, beneuole lector, libros " Lingua Latina per se illustrata " inscriptos. Valde mihi placent. Spero fore ut Studiorum Vniuersitatis alumnos linguam latinam docere possim futuro die hac naturae ratione usa. Etenim, quamquam professorem Iohannem O...

Nouus annus: Conuentus nouus

Imagen
Nouus annus 2010 omnibus humanistis studiorumque classicorum fautoribus nuntium optimum adfert: A die 18 usque ad diem 22 mensis Octobris inferioris i n antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi sito , cui Alcagnicium nomen est, celebrabitur V Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo atque de re Latina Graecaque perpetuanda . Qui praeterea conuentus dicatus est domino Ioanni Gil , Studiorum Vniuersitatis perillustri Cathedrario professori, plurimorum Philologiae Classicae magistrorum magistro, Doctori Honoris Causa Complutensis Vniuersitatis. Ex Instituto Studiorum Humanisticorum (IEH) atque Gaditano e Grege Philologiae Latinae speramus fore ut conuento intersitis frequentes. En uobis primae litterae circulares: V CONGRESO INTERNACIONAL DE HUMANISMO Y PERVIVEMCIA DELMUNDO CLÁSICO: 1ª Circular V Congreso Internacional de Humanismo y Pervivencia del Mundo Clásico (1ª circular)

Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana

Hebdomade proxima Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana professori Ludouico Charlo Brea dicata (2ª pars) celebrabuntur. Orationes in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae habebuntur. Dies Lunae XXVI 17,30 h. Dr. D. Iohannes Gil Fernández , Philologiae Latinae Professor apud Hispalensem Vniuersitatem: “La leyenda de Adriano”. 18,30 h. Dr. D. Raphael Gallé Cejudo , Philologiae Graeca Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “Filología Clásica y Filología Hispánica. Claves para la implantación de un doble título en la Universidad de Cádiz”. 19,30 h. Dr. D. Thomas González Rolán , Philologiae Latinae Cathedrarius apud Complutensem Vniuersitatem: “Relaciones de la Iglesia y los humanistas”. Dies Martis XXVII 18,00 h. Dr. D. Emmanuelis Sánchez Ortiz de Landaluce , Philologiae Graecae Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “La nave del amor en el epigrama griego”. 19,00 h. Dr. D. Antonius Melero Bellido , Philologiae Graecae Cathedrarius apud Valentinam Vniuersit...