Entradas

Mostrando entradas de abril, 2022

De salibus dolorem mitigantibus quasi animi medicamenta

Imagen
       Causae quae obstant quin scribam, multae sunt, inter quas autem his diebus praecipuae adsunt dolores. Cruciamenta enim non aequo animo fero pedum et crurum et lumborum. Haec est altera causa una cum visu fesso, quae procul ab ordinatro me impellit, unde nunc corpus diutius exercere conor, nam mihi confitendum est minimam vitam gymnasticam, ut ita dicam, agere.      Nihil quidem melius ad corporis dolores mitigandos quam exercitium et motus, sed ad animi dolores vel aerumnas, quae corporis doloribus saepe comitantur, nihil aliud aptius atque utilius est quam sales lingere sive serii gravesque (qui ad admirationem et iucunditatem movent) sive iocosi, ridiculi levesque (qui celerem risum excitant) quasi medicamenta, ut in quodam gregulo Herbertus Latine loquens sodalis rectissime monuit.      "Locus autem et regio quasi ridiculi —ut Cicero dixit Aristotelem nisi fallor secutus —turpitudine et deformitate quadam continetur; haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et