Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Antonius Iosephus Comes a Turre Rezzonici

De negotiis

Imagen
    Quo magis in dies in negotia Pliniana incumbo, eo magis recordor id quod Erasmus ille Roterodamus serio scripsit de quodam Plauti loco salso, quem in editione Frobeniana  Historiae Mundi anni 1525 ipse memoravit:       Plus quam saeculo post, anno 1685, Iohannes Harduinus locum Plautinum illud iocosum refert ad illustrandum negotium operis Pliniani emaculandi atque explanandi, sed (rem miram!) Erasmi nomen, qui primus comparationem de nave ac muliere fecit, silet:       Multum postea, anno scilicet 1763, verba festiva Plautina a Rezzonico laudata sunt una cum nomine Erasmi huiuscemodi:           Plautus quidem hanc sententiam ad posteritatem reliquit in fabula illa cui index est Poenulus (vv.  210-213) quam hic vobis nunc exscribo apud editionem Frederici Leo anni 1896: Negoti sibi qui volet vim parare, navem et mulierem, haec duo comparato. nam nullae magis res duae plus negoti habent...

De auctore cuiusdam Epigrammatis in Plinii et Hermolai laudem

Imagen
     Epigramma ad Historiae Naturalis  Plinianum lectorem traditum est in editionibus Venetis annorum 1497 et 1499 ex Hermolai Barbari Castigationibus ab Iohanne Baptista Palmario diligentissime recognitis, quod studium meum excitavit maximum. Prior editio, scilicet, anni 1497, per Bernardinum Benalium impressa est, posterior anni 1499 per Ioannem Aluisium de Varisio Mediolanensem. In aversa pagina imprimitur Epistola sub titulo Nobilissimo Iuueni Conssalo Ruitio Delauega et Mendoza, Laurentii Suaris de Figueroa et Mendoza Hispaniarum Regis ad principem et Senatum Venetum Legati filio, Io. Baptista Palmarius . Sequitur eiusdem Palmarii Praefatio, quam excipit Epigramma in Plinii et Hermolai laudem. In utraque editione epigramma in folio [a ii v] continetur: (Venetiis 1497 = V 1 ) ( Venetiis 1499 = V 2 )   Epigramma hoc, cuius auctoris nomen inditum non est, aliquot annis post apparet in fronte editionis quoque Venetae anno 1525 editae, in qua...