Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2015

De captatione beneuolentiae

Imagen
Lippus Brandolinus     Hos dies aestiuos legi F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi, regii consiliarii, theologi, philosophi, historici, poetae oratoris praeclarissimi anno 1497 obeuntis, quaedam uerba de oratoribus, quae Nemo sua in pagina scripsit , studium non solum meum sed etiam aliorum mouentia. Quamobrem aliquid sub eius commentatione exarare uolui, sed non potui, quia nescio cur Nemo sapiens et disertissimus lectoribus suis fidelibus nunc non sinat annotatiunculas relinquere.     Lippi illa uerba pertinent ad epistulam Domino Oliuerio Carafae Neapolitano  dicatam, quam sequitur panegirica 'Oratio pro Sancto Thoma Aquinate Romae in templo Sanctae Mariae Mineruae ad cardinales et populum habita' die VII mensis Martii inter annos 1483 et 1490. Si epistulam et orationem euoluere uelitis totam, uobis licet hac in commentatione (pp. 81-86), cui index est " I panegirici in onore di s. Tommaso d’Aquino alla Minerva nel XV secolo " a Luciano Cine

De maniculis paginas patulas facientibus

Imagen
Fenestra cuiusdam tabernulae Europaeae    In ultimo itinere, dum angiportu quodam, quem '"Aureum" nuncupant, deerrabam, tabernulam offendi quae pone fenestram res uenales suas exhibebat in paruis pegmatibus uitreis pulchre dispositas. Confitendum autem est mihi coram uobis, lectores mei candidi, non sine quodam rubore nescire quomodo uernacule dicantur hae res quae paginas librorum patulas faciant illas quas inspicietis in imagine supra a me apposita in formam manus aut crocodili aut specilli amplificatorii redactas. Quibus conspectis statim in mentem uenit meam imag o alia quam abhinc septem annos hoc in scriptorio insulso monstraui, in qua maniculas similes ostendebam paginas libri Holbergii "Iter subterraneum" inscripti patulas facientes. Vnde domum reuersa quaesiui locum scriptorii huius, ubi inerat illa imago, et denuo legi id quod illic scriptum erat, scilicet Thersitae adnotatiunculam qui mirabatur maniculas has quas in imagine a me infra apposita qu

De cena alba mensi Augusti salutem dicente

Imagen
Cena alba       Tandem aliquando mensis Iulius in finem peruenit, cuius unus et triginta dies mihi uisi sunt uel longissimi omnium priorum mensium huius anni (usque saltem ad diem hodiernum). Heri quidem diebus feriatis atque aestiuis frui coepi, cuius primum diem celebraui inde ab horis matutinis usque ad uespertinas aprica et placida apud litus librum optimum legens, horis autem nocturnis cenae albae interfuimus una cum amicis, ut mos est apud nos socios cuiusdam loci oppidani, ubi Kalendis Augustis nos conuenimus colore albo induti ad cenam lautissimam sumendam et ad concentus musicos audiendos et ad iucunde atque molliter saltandum, scilicet quod conuiuium illud splendide ornatum sub candidissimo Lunae lumine et super mollissimam herbam et inter uirides arbores palmas celebratum est. Quam cenam ergo albam omen fore spero placidae aestatis otii meritissimi plenae.       Mensis autem Iulius, inquam, uel negotiosissimus omnium fuit. Nam non solum res academicae diuersae mihi pe