Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2023

De Procruste sive de funambulo super lectum ludente (fabula hodierna)

Imagen
Imago hinc deprompta*         Fatendum est mihi Procrustae nomen vel potius eius mythum non audivisse unquam, et si quondam usquam legi, de memoria cecidit. Nihil autem mirandum est, utpote quod fabulae Graecae plurimae exstent et nomina deorum, dearum, semideorum, semidearum, heroum, heroidum, nympharum, daemonum, satyrorum, regum, principum, virginum, bellatorum, immanium monstrorum, beluarum forma hominis indutarum... personarum denique, quae fabulas et mythos complent, plus quam mille sint.      Certior facta sum de hoc nomine per quandam anum fere octogenariam mihi caram, quae initio tamen vocabulum hoc perperam enuntiavit. Ecce colloquium inter nos habitum:       " Prosciutta, nisi fallor, est nomen quod quaedam homuncula, te absente, pro contumelia in te, corculum meum, iacit et dictitat, sed admodum nescio quid sibi velit!". "Vox prosciutta non exstat! -exclamavi subridens-. Itali quidem  prosciutto  dicunt, sed quid haec vox ad me attineat minime intelligo, n