Entradas

Mostrando entradas de junio, 2019

Ludere aude, incipe!

Imagen
      Hos dies, quibus pueri baccalaureati probationes maturitatis tandem aliquando finiverunt et studia academica seligere debebunt, si forte in Universitatem intrare cupiverint, multa sunt praeconia quibus moderatores Academiae nostratis juvenes studiosos allicere conantur per chartulas diversas coloribus vividis depictas atque paucis verbis ornatas. Inter omnia haec praeconia academica eminent Gaditana ea, quae disciplinas nuntiant quasi ludos electronicos, in quorum studia incumbere discipuli debent, si optimi lusores et victores esse prae ceteris volunt in ludo vitae. "Ludus tibi incipit" vel potius "Incipe ludere" (videlicet apud salsum Sinum Gaditanum, ut prospicitur).        Chartula hac sive nuntiolo Universitas discipulum invitare atque allectare ad ludendum videtur, cui ipsa dicit 'ludum nunc incipere' vel jubet ut 'incipiat ludere', nam Hispanice verbo temporali illi duplex vis est, id est, 3ª persona singularis et tempus praese