De salinis Ciceronianis

De salsedine Gaditana Salinae loca sunt ubi sal fit, sed simul loca magica amoenaque sunt, ubi plura fiunt exeuntque ope uidelicet salis. Num fidem tribuis nullam, lector candide, uerbis meis? Imagines cinematographicas hodie casu spectaui, quae optime tibi illustrare possunt quae modo dixi, praesertim si imagines has coniungas cum epistula quadam Tulliana, utpote in qua Cicero Arpinas mentionem faciat suarum salinarum (Cic. Fam . 7, 32, 1): ...quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. Quid Cicero exacte significare uoluit uoce "salinarum"? Quam uim sensumue dare uoluit uocabulo "possessionis"? Mentem mox ipse patefecit plane Latineque describens alio nomine ad quod genus possessionis ipse adferretur (Cic. Fam . 7, 32, 2): ... urbanitatis possessionem , amabo, quibusuis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. d...