Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2019

Hirundo una quandoque facit ver

Imagen
     Autumno tempore hirundo una ex terris algidis Europae Septentrionalis magno cursu transvolavit usque ad barbaras Gades, non procul a Maura semper æstuante unda. Huc hirundo per gentes ficta pace et concordia incerta agentes advenit pulchrum donum in manibus meis relinquens atque inexpectatum. Asylum Poeticum inter minimas plumas nigras ferebat, in quod tot Afros homines, tot infantes et totidem senes confugerant ad clementiam vatis germanae, quae humanissima floret in regione Marpurgensi tamquam rediviva Sappho: Anna Elissa Radke.     Me ipsam quidem ex Africa olim profugam, unde cor mihi divisum est in duas partes, scilicet et Africanam et Hispanam Romanamque, haec humanissima hirundo Germana tanto labore pro fugitivis pugnans felicem fecit, utpote quae ver mihi fecerit fere medio autumno. Hoc munusculum ergo maximum locum tenebit inter pegmata huius scriptorii insulsi.      Primum carmen quod selegi (lineolas supra vocales longas ipsa adposui), libelli initium facit, nam pl