Census Latinus anni MMIX

Eduardus M. Engelsing, moderator Academiae Latinitati Fouendae (ALF) et instructor Classicorum Studiorum in Vniversitate studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) et obnoxius (ut obiter dicam) Scriptorio Academico Latino (SAL), nos certiores facit (meo quoque Xauiero gratias ago qui ad me nuntium e Grege Latine Loquentium misit), hoc de primo censu Latino uniuersali cuius libenter praeconium facio: EXSPECTATVS ad primum Censum omnium hominum quavis e gente oriundorum accessisti. Census ab Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) professoribus institutus est, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae (ALF) sodalium, duobus praesertim propositis: * Ut homines, qui nostra aetate sermone Latino utuntur, adnumerentur; * Quo melius Latini sermonis usus atque condiciones, quae nostra aetate sunt, intelligantur. Huius census indiciis decursu annorum descriptis, rite ordinatis, inter se comparatis demonstrari poterit utrum sermonis usus increbrescat necne, quibus in orbis ter...