Noua hebdomadalia: ex Iaponia in USAm per Hispaniam

[ Autumnus in Kioto (Iaponia) ] Hebdomas finita est nouarum rerum onusta. Nouos amicos, nouas paginas, nouam bibliothecam, nouum conuentum et... nouum ducem habemus. Meministisne illius quaestionis in commentario De infantium salibus inclusae de Poggii facetia moderna scribenda?: "Vbi terrarum? " Ecce responsum: Iaponia, "terra solis orientis" . Nobis est primus qui primam rationem tradendi modernam componere ausus sit. Iocosissimus est eorum qui in Rete omnium gentium palam de se ipsis ac de diuersis rebus scribunt, Irisatus Iocohamiensis , primus quoque Iaponicus cuius Latina uerba lego. Quam faceta eius paginae inscriptio est!: LUDAMUS LATINE: "Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam." Nonne est lepidissima? Cum hoc legerem, meam in mentem uenit huius paginae auctricis nomen...! Proximo Martis die 20 pagi...