Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como natura

Sic non intelligor ulli

Imagen
      Dum magistro cuidam litteras rescribebam gratulans  pro eius libro nuper edito  atque gratias ei agens pro opere ad me misso, certiorem eum feci de proximo conventu, qui mense Novembri in quodam oppido Baetico celebrabitur, et cum ei enarrarem argumentum proximae acroasis, quam forsan dicam (de versionibus scilicet Latinis operum Hispanorum, ut puta, de Homine illo Vitreo aliisque fabulis clarissimis), is me certiorem invicem feci cuiusdam poetae, qui Praeses Reipublicae Columbianae fuit nomine Michael Antonius Carus  (1843-1909), qui carmina Latina composuit atque etiam alios versus poetarum Hispaniensium egregiorum in sermonem Latinum vertit. Aliquid quidem de eo olim legeram, sed fere oblita eram eius nominis multis diversisque lectionibus distructa, unde denuo plura discere volui et nonnulla inveni carmina, inter quae offendi hoc, quod mihi arrisit: Hispanos versus dum tento fingere, ludor;       E calamo tantum verba...

De Antoniana Margarita

Imagen
Gaditana 'Margarita' siue  Bellis Perennis L.    Gometius Pereira medicus doctor fuit Hispanus, auctor libri cui ab utriusque parentis nomine titulum fecit hunc: Antoniana Margarita, opus nempe physicis, medicis ac theologis non minus utile quam necessarium, primo in lucem editum  Methymnae Duelli  a. 1554, secundo et ex integro correctum Matriti a. 1749. Sunt qui dicant Renatum Cartesium hunc librum summa diligentia, ne plagium eius deprehenderetur, suppressisse, etiamsi non desit qui rationibus non contemnendis negetur. Vtcumque res sese habet,  Gometius Pereira  fuit ille qui primus ante Cartesium (sed uterque post Plautum ) dixerit haec:   Sed causa cur nunc recordari uobis, lectissimi iuuenes, nomen Antonianae Margaritae uelim, est quia stupesco non solum animaduertens uersionem Hispanicam nullam factam esse nisi usque ad annum 2000, uerum etiam inueniens hodiernam editionem indeque uersionem optimam "ex integro correctam" a...

De quadam alata bestia in codice Pliniano pulchre picta

Imagen
      Inueni uidi sumpsi imaginem pulchre pictam et uiuidis coloribus concinnatam cuiusdam bestiae alatae, quae initium ornat libri X Historiae Naturalis Plinianae. Placuit  ideoque eam condere uolui meo in scriptorio mihi uobisque, lectores amantissimi uenustatis imaginum litterarumque diligentissime delineatarum: Britanniae manu scriptum saec. XII. Imago sumpta hinc Sequitur natura auium, quarum grandissimi et pene bestiarum generis strucio cameli affrici uel ae thiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate uincunt, ad hoc demum datis pennis , ut currentem adiuuent. caetere non sunt uolucres nec [a terra tolluntur]. ________________________________________________________________________________               1 struthiocameli   /  Africi     2  Aethiopici   /  celeritatem     3  pinnis  /  cetero ___________________________________...

Annum nouum MMXV faustum!

Imagen
Imago ope lucis a fratre descripta  hoc in loco

Qualis sit terrae odor

Imagen
    Femina sum quae paucis contenta est, paucis eget. Si ergo dies appropinquant eorum, in quibus mos est dona dari a necessariis amicisque, nempe diebus natalibus aut Nataliciis, duo sunt genera munerum quibus magnopere delector: alterum uidelicet genus 'eruditissimum' uocitatur, alterum autem 'corruptissimum', quod ab historico illo naturae dicitur, scilicet unguenta.     Etenim, quamquam fere compertum habemus nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prossit atque ad uirtutem prudentiamque ducat, unguenta tamen si mihi quaeranda sint ulla, quibus diu delecter, potius quam summa acerrimaque suauitate condita emere deberem moderata illa quae, ut in Ciceronis monumentis inuenitur, magis 'terram' [1], teste Plinio , quam 'crocum' sapiant, quando in genere illo magis iuuare dicatur quaedam ipsius uitii seueritas.    Multa quidem genera unguentorum olui et probaui super cutem, sed numquam mecastor gustaui nonnullum quod terram 'sapere...

Naturae nihil placuit esse sine pare

Imagen
        Dum quoddam opus saeculi XVII ineuntis de pestilentia rimabar, locum offendi, qui serpentium bestiarum mentionem faciebat earum quae 'basilisci' appellatae sunt. Quae lectio inuicem ad Plinianum locum mihi duxit et, quamquam capitulum hoc olim euolueram, lineas ultimas non recordabar (rem non miram!) antehac legisse:        Eadem et basilisci serpentis est uis. Cyrenaica hunc generat prouincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices, non contactos modo, uerum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis uis malo est. Creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte ui non equitem modo, sed equum quoque absumptum. Atque huic tali monstro—saepe enim enectum concupiuere reges uidere—mustellarum uirus exitio est: adeo naturae nihi...

De 'domo arborea' imperfecta

Imagen
  De nouo modo habitandi quasi auis                         Absolūtam nunc habitāre mōlem                        Somniāuī egens quasi passer exsul,                        Auream domum arboreamque sēdem,                        Au, sine rāmīs.  * Legatis Syllabarii haicua hic .

De proscaenio

Imagen
Verba Erasmi deprompta ex opere   inscripto  Stultitiae laus         Anno hoc nondum exacto, uiri duo maximi momenti mea in uita et familiari et academica de uita decesserunt, alter mense Martio, alter heri.         Dicitur enim unusquisque morti occumbere obuiam prout sua cuiusque uita fuit. Sed de hoc nimirum discrepo, nam non noui umquam homines et meliores et humaniores quam et pater et collega, attamen rerum natura alteri "tristior nouerca" fuit, alteri "parens melior" in isto temporis spatio iusto uel iniusto, in quo choragus quidem, postquam alii aliis obtecti personis procederunt egeruntque suas quisque partes, eos educit e proscaenio. Alteri enim decreuit humanum exitum decem annorum crudelissimum inter maximos dolores, alteri autem spatium unius noctis breuissimum inter dulce somnum.       Ludouicus Charlo primum mihi magister fuit optimus, deinde sodalis bonus et postremo amicus qui apud me semper...

Architectrix illa rerum natura dixisset

Imagen
Vernales flores florescunt necnon bella: Mensis Mauortis* En uobis, quibus Latine audire legereque lubet, uiuidus textus recitatioque dulcis ad spectaculum luctuosum illustrandum, quod his in diebus apud nos homines repraesentatur foedissimum visu, cum homo cum homine tot armis, tot telis instructus confligeret: "At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et civiliter degunt, gregatim incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones, lupi, tigrides. Quamquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos: canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone pax est, inter venena convenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo. Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte cacodaemonum ex...

DOMVS: Terra de caelo prospecta

Imagen
Caelum est domus terrae Heri per Telam Totius Terrae nauigans pelliculam inueni quandam cuius pulcherrimae imagines (ex. gr. in minutis 04:40 aut 11:20 aut 40:40 aut 42:05 aut 53:15 aut 1:00) et musica permira (ex. gr. in min. 1:17) me ceperunt tanto uoluptate una cum moerore aegritudineque, ut in forulis condere uoluerim huius scriptorii, ubi semper seruare conor omnia quae a me lecta aut uisa aut cogitata ad naturam rerum pertinentia studium meum excitauerint. Pellicula producitur per breuissimam horam et dimidiam (per minutas inter 35:13 et 36:50 tamquam uertigine laboraui) atque plerique nos sine incommodis eam inspicere possumus, quippe quae haud paucos in sermones modernos uersa sit. En uobis, beneuolentes lectores lectricesque, compendium uel excerptum pelliculae (linguam selegi Francogallicam eius artificis honoris causa): DOMVS: Terra de caelo prospecta Maximi momenti quoque mihi uidentur schedae didascalicae appositae ab huius pulcherrimi incepti auctor...

Noua Alcagnicensia

Imagen
Tertiae litterae Circulares Conuentus Alcagnicensis, qui mense Octobri inferiore in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi , placidi ac copiosi fluminis, sito celebrabitur, in luminis oras tandem editae sunt. Hic enim Conuentus omnium gentium numero Quintus uersabitur, ut alii quattuor anteriores, de Humanismo et de re Latina Graecaque perpetuanda , dicatus autem professori Ioanni Aegidio , homini bono dicendi perito, plurimorum magistrorum magistro. Compertum est uocabulum, quod dicunt, "Humanismus" depromptum esse a nomine "humanitatis". Erasmus quidem ille Roterodamus 'humanitatis uocabulum non iam naturam nobis declarare, sed mores hominis natura dignos' scripsit. Etenim "Humanismi" uocabulum spectat ad mores hominis ad quos optimos instruendos thesauri illi Graecae Latinaeque linguae auxilium nobis ferunt, 'nisi quis prauis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerari mallet in...

Ardea uolans sub pluuium arcum

Imagen
Quo dicis te uadere? Ardea alba motu tonico uolat per caelum candida, ubi nubibus arcus mille iacit uarios aduerso sole colores. Obstipuit uisu Alexandra. Ardearum enim candidae pennae fulgentis, tamquam gemmae uolatilis, imaginem lucis ope optimam describere supra nubes plumbeas inter diem procellosum labor quasi herculeus esse a rerum natura photographis dicitur. Quamquam pluuium describere arcum haud facile sit fugacem, semper altam supra uolat ardea nubem alba.

Nocturnum

Imagen
Cogitare pergo ideoque nihil scribere possum. Aliqua enim non intelligo, quamobrem nihil ex calamo Latino exit. Dum igitur noctem animi tenebrasque non radii solis neque lucida tela diei discutiunt, sed naturae species ratioque, carmina pulchra eaque uegetissima euoluere atque audire malo. Iosephi Tusiani carmen NOCTVRNVM Multiplicēs cūnās mouet undās ūnica lūna, ultima dum umbra fugit lentō sub lūmine lūdēns. Tāle fuit prīmum nocturnum tempus in orbe, tāle mare et tālis nātūra sine hospite pūra.

Pigritia post iter aestiuum

Imagen
Longum iter fecimus ad septentriones, sed non tantum quantum illud ad meridiem amici impigri et, quamquam ad domum regressa sum nonnullos abhinc dies, pigritia tamen scribendi procul ab hoc scriptorio mihi retinuit. Mane quoque multum temporis in lecto permanere mihi placet, quamuis experrecta sim, aliter atque is qui diem totum carpere mauult, cuius acta ea de causa maioris ponderis sunt. Scripta talia integra proximis diebus perlecturam esse spero, sicut cetera uerba amicorum interretialium qui nonnulli iterum scribunt post multos dies uel potius septimanas, liberorum uoluntate licentiaque (in photographemate sessi fessique anates intuentes sunt Matritensi in silua Secessus appellata ultimo itineris die) utpote qui propter calorem Baeticum actas Gaditanas aut auiorum uillae piscinam petere mihi impellant. Hos per itineris dies me fere nihil Latine euoluere confiteri pudet (ut uera dicam, fere nihil legi). Quamobrem en uobis pigritiae aestiuae causa imagines duarum siluarum quae amo...

Gratias agendo pro dono

Imagen
Quaedam de uita quaestiones sine responsis: RESPONDE: QVAE MAXIMA... -Responde: Quae maxima sunt mysteria mundi? -Ipsa eadem qua maxima sunt mysteria uitae. -Illi mihi numera: -Cur, natus, tam breue tempus In terra transcurrat homo, terrore repletus Ventura noctis; Cur significet ueniens nox Numquam delendas tenebras, et Cur tenebrae ipsae Dicantur nostrae pars integra et ultima uitae. -Nonne putas sic esse, fuisse, et in aeua futurum? -Sic credo et doleo. Multo melior uita esset Si non cessaret. Poterat uita ista creari? Cur, si dico rosam, spinas includere fas est? Cur Deus...? Hic taceo, mysteria cuncta negando. N.Y., 13. XI. 2006 [Iosephus Tusiani, Fragmenta ad Aemilium , Galatina: Congedo, 2009] "Itaque multi exstitere qui non nasci optumum censerent aut quam ocissime aboleri." [ PLIN. nat . VII 4 ] [ CIC. Tusc. Disp. . 1, 114-115 ] "Post sepulturam variae [vanae Mayhoff ] manium ambages, omnibus a supremo die eadem quae ante primum, ne...

Septimana Salsa

Imagen
[ Ara templi Cathedralis Salis - MVSICA SACRA : O Maria uernans rosa] Finita est Septimana Sancta uel Hebdomas Maior , id est, dies feriati quibus Christiani commemorant Passionem, Mortem et Resurrectionem Domini Iesu Christi. Quamquam hae feriae plerisque sensum habent religiosum, mihi potius quieti sunt pariter ac feriae Nataliciae. Maritus tamen ualde delectatur nostris processionibus siue pompis religiosis oppidanis , maxime concentibus ad gressum processionum compositis et canticis religiosis quibus nomen Hispanicum est " saetas " ex uocabulo Latino "sagittae " ortum, quae mea in terra Baetica celeberrima sunt. [ Processio flagellantium Francisci de Goya ] Quidam amicus qui in Hispania Citeriore uersatur, magnopere miratur de processionibus Baeticis. Ille enim dicit (eique adsentior), quamquam sibi processiones reuerendae essent atque anthropologice caeremoniae ualde nostrae sint, quodammodo pulchrae, in quibus multi spiritus suos expandunt leniuntque, pa...

Siluestres imagines hodiernae et hesternae

Imagen
Tandem in scriptorium ascendere potui imagines fabulae c.n. " Perditi " (Anglice "Lost") a sodale mea Viola eiusque uiro Iohanne Marco donatas, ubi personae in silua Latine loquentes Anglicis cum annotationibus infrascriptis audire legereque potestis. Eas enim uobis offero: Ceterum, nuperrime " Dies Internationalis mulieris " fuit atque hoc anno conuentus Africanus feminarum mea in natali terra celebratus est inter quas feminas Vicepraesidens Hispana Maria Teresa Fernández de la Vega adfuit. Quomodo ego ipsa celebrem? En uobis imago photographica in silua Monrouiana capta circa quadraginta abhinc annis: altera femina in senu filium fert, altera grauida est primae filiae sex liberorum qui postea nati sunt. Vtra felicior uidetur? Alius dies actus est sine scholis Orbergianis. Nam superiore hebdomade Capitulum VII c.n. " Puella et rosa " finitum est, sed nouum c.n. " Taberna Romana ", quod Iouis die nobis incipiendum ...

Omnia mutantur, nihil interit

Imagen
Omnia mutari, nihil interire quidam poeta olim cecinit elegantior, cui hodie facile credere possum, cum circa me omne subito mutatum sentio, essentia quidem conseruata. Nam cum fere uno abhinc anno nonnulla in melius mutari atque aliquid noui adferre statui sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus , hoc in scriptorio sola eram , tantum uirtute duce et fortuna comite et ductore Retis omnium gentium caelo. Mentior, praeterire non possum meum Ludouicum Charlo, unicum sodalium semper ab initio apud me. Primus qui meum scriptorium uisitauit carus Thersites fuit, deinde unus aut alter ingressus egressusque est, donec prima aestatis aura mihi attulerit sapientem Neminem . Diebus autumnis plurimae Latinae paginae aestiuis Interretialis solis radiis calefactae floruerunt et paulo post mea prima alumna intrare ausa est ad Latine scribendum et gelidos inter dies brumales iuuenes cordati dulcia dona Natalicia reliquerunt. Vt uidere potes, mi iunior amice J...

Nullum uiolentum perpetuum (Cassandra Fidelis)

Imagen
[ Cassandra Fidelis ]       Mihi est tantum una amica quae commercium Latinarum epistularum mecum habeat, ceteri autem amici uiri. Baetica quoque illa est, ut scitis, sed non tam audax quam ego, immo uel timidissima. A me ergo interrogata quare hoc accidat, qua de causa feminae in occulto esse uideantur, mihi iocose salseque respondit antiquo prouerbio Hispanico : La mujer que sabe latín ni encuentra marido ni tiene buen fin ["Feminae Latine scienti neque maritus neque bonus exitus"].        In litteris Latinis profecto feminarum Latine scribentium testimonia paucissimae sunt. Idcirco cum epistulam "femininam" inuenirem, scriptam eodem anno in quo audacibus a nautis Hispanicis Nouus Orbis inuentus est, magno affecta fui gaudio, quod magnopere auctum est nominibus feminarum inspectis. Argumento tamen uiso perlectaque epistula, gaudium mutaui in leuem suauemque risum... quoniam naturalibus de motibus agebatur: ______________ Alexandrae Sc...