"Quintus in lyceo" (1)
Autumnus uēnit grauidus, nisi imbribus pernecessariis humo siccissimae Hispanicae, saltem nouissimis fructibus Latinis. Amicus quidam mihi est abhinc aliquot annos, quem forte fortuna noui per hoc insulsum scriptorium interretiale, magister scilicet linguae Latinae Graecaeque quodam in Lyceo Caesaraugustano necnon optimus delineator. Numquam Xauerium, ut uerum dicam, uidi in praesentia neque eius uocem umquam audiui, sed commercium atque amicitia quaedam interretialis inter nos nata est propter dilectionem cupiditatemque communem erga linguam Latinam uel potius erga usum Latinitatis. Nudius tertius per cursum publicum (quod impraesentiarum mirum est!) accepi tres picturas mihi pulcherrimas lepidasque, quas occultas manere nequaquam posse autumabam ideoque ad Xauerium scripsi. Venia ergo mihi data picturis proferendis, quas quasi "amicitiae pignus" misit easque libenter accepi, uobis lectoribus mihi fidelibus nunc praebeo, etiamsi Xauerius existimet e