Aeterna ex Vrbe nouum in Orbem
Aeterna ex urbe nuper reuersa sum. Pauca referam, cum post reditum uix uacauissem; nonnullae autem imagines (ut semper haud nitidae a me pessime captae praeter hanc infra positam) monstrare mihi libet quippe qui dies illi tres Romani pulcherrimi facetique fuerint. Nonnulli conuentus participes in gradibus Capitolii Ostiensis sessi Dominico die XI m. Iulii, nonnulli participes conuentus Romani "Monumenta viaeque" nuncupati, qui in memoriam et in honorem Iohannis Orbergi celebratur hos per dies in Academia Vivarii Novi, sessi sumus in gradibus Capitolii Ostiensis postquam Ostiae parietinae lustratae sunt atque antequam comoedia Plauti Amphitryo nuncupata ab histrionibus gregis, c. n. “Te.C.T.A. Clan H”, moderante Lucio Mazza, acta fuit. Comoedia Plauti Amphitryo nuncupata antica in urbe Ostiensi Latine acta: "Ego sum Sosia... non tu! Inter Hispanos apparent photographica in imagine superiore Carmen cara uxor Iohannis Iosephus isque ipse, Consaluus, Rodericus, Paul...